Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant,
|
10.61.1
|
inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium
|
|
eodem quo grues modo, illas hiemis, has aestatis advenas.
|
|
abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut
|
|
nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege
|
5
|
praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium,
|
|
cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus.
|
|
utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave
|
|
pervolent, numquam tamen advenisse usquam nisi noctu
|
|
existimantur. P<y>thonos comen vocant in Asia patentibus
|
62.1
|
campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque,
|
|
quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum
|
|
post idus Augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis
|
|
non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio
|
5
|
tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque
|
|
legibus poena, quae in homicidam.
|
|