Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium 10.74.1
ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas
ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno
facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum
sibi Cremutius tradit. simili modo pugnant Melea- 5
grides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibbe-
rum, variis sparsum plumis. quae novissimae sunt pere-
grinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus;
verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit.