Halcyonum nidi figura reliquarum quoque 10.92.1
sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis
admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento ro-
borant. si quando inopia est luti, madefact<is> multa aqua
pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plu- 5
mis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus
sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant ci-
bum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adul-
tioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere.
alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, 93.1
quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia
confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in an-
gustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis
habil<e>s pullis et substernendis molles. in Aegypti Hera- 94.1
cleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo
inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod
humano opere perfici non posset. in eadem Aeg<y>pto iuxta
oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret 5
amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus
palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per
triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori
constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium
est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant.— 95.1
(Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo
multisque aliis morbis humani corporis medentur)—non
faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum
est, ut auctus amnis attingat. 5