Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed 10.118.1
expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant
verba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantes-
que intra semet curam atque cogitationem, intentionem non
occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi 5
subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum
in modum hilarari, si interim audierint id verbum. nec
vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris
in spe<cie> sermonis humani est. verum addiscere alias
negant posse quam ex genere earum quae glande vescantur, 119.1
et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac
ne eas quidem ipsas <nisi> primis duobus vitae annis. latiores
linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imi-
tantur humanum. quamquam id paene in omnibus contigit: 120.1
Agrippina Claudii Caesaris turdum habuit, quod numquam
ante, imitantem sermones hominum. cum haec proderem,
habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias Graeco
ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et 5
in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur
secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro
dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.