Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse Api- 10.133.1
cius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen
maxime Ionius celeber et vocalis alias, captus vero obmute-
scens, quondam existimatus inter raras aves, iam et in Gallia
Hispaniaque. capitur <circa> Alpes etiam, ubi et phalacro- 5
coraces, avis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium
pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus.
pedes leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae, co-
lumbarum magnitudine. non extra terram eam vesci facile, 134.1
quando nec vita mansuescit et corpus ocissime marcescit.
est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tan-
tum differens, croceo unctu cibis gratissima. visam in Alpi-
bus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Calvinus 5
praefectus earum prodidit.