Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea
|
10.148.1
|
gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni
|
|
corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit pal-
|
|
pitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur.
|
|
cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto
|
5
|
corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo
|
|
candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicen-
|
149.1
|
simo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox
|
|
auditur. ab eodem tempore plumescit, ita positus, ut caput
|
|
supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra
|
|
caput. vitellus paulatim deficit. aves omnes in pedes na-
|
5
|
scuntur, contra quam reliqua animalia. quaedam gallinae
|
150.1
|
omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt,
|
|
ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui
|
|
negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incu-
|
|
banda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fe-
|
5
|
tura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non
|
|
implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius
|
|
provenere.
|
|