Tertium genus mellis minime probatum silvestre,
|
11.41.1
|
quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni im-
|
|
bres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile.
|
|
gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. Septembres.
|
|
quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt,
|
5
|
quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies
|
|
XIIII, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus
|
|
XXXXVIII plurima sit erice. Athenienses eam tetra<l>icen
|
42.1
|
appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissi-
|
|
mam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo
|
|
mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novem-
|
|
bribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus
|
5
|
ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habe-
|
|
ant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus LX
|
43.1
|
somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequi-
|
|
noctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum
|
|
alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt.
|
|
in Italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in
|
5
|
eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt,
|
44.1
|
ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam
|
|
in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori.
|
|
in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella.
|
|
f<a>et<o>rem mulierumque menses odere. cum eximantur mella,
|
45.1
|
apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide
|
|
vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera,
|
|
nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo ni-
|
|
mio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella,
|
5
|
vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera
|
|
servatur quod acapnum vocant.
|
|