Bombycas et in Coo insula nasci tradunt, cu- 11.77.1
pressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decus-
sum terrae halitu animante. fieri autem primo papiliones
parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorre-
scere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas, 5
pedum asperitate radentes foliorum lanuginem. in vellera
hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi
in tram<a>s, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori
involvi nido volubili; tum ab homine tolli fictilibusque vasis 78.1
tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui ge-
neris plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae
vero capta sint lanifica, umore lentescere, mox in fila tenu-
ari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam vi- 5
ros levitatem propter aestivam: in tantum a lorica gerenda
discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen
bombyce adhuc feminis cedimus.