Sic quaedam ex imbri generantur in terra, 11.113.1
quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed eti-
am tabani ex eo nascuntur et alias, ubicumque umor est
nimius, sicut intra hominem taeniae tricenum pedum,
aliquando et plurium longitudine. iam in carne exanima 114.1
et viventium quoque hominum et capillo, qua foeditate et
Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis
obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero inter-
emit nisi pulverantes sese; pilos habentium asinum tantum 115.1
inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et
vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovi-
um. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores
eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae 5
id gignant quod animali<um> minimum existimatur. alia
rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lascivia
crurum petaurist<ae>, alia pulvere umido in cavernis volucria.