Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum 11.123.1
et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua
intellegantur, quadripedum tantum generi; Actaeonem enim
et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. nec alibi
maior naturae lascivia. lusit animalium armis, sparsit haec 5
in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem
genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in
palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant.
dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta 124.1
in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tau-
ris—in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis
tantum maribus—, rupicapris in dorsum adunca, dammis
in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et 5
in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti,
quem addacem Africa appellat; mobilia eadem, ut aures, 125.1
Phrygiae armentis, Trogodytarum in terram derecta, qua de
causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec me-
dio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad in-
cursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, 5
aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa,
omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro ma-
nibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum
iter, corporea haec, sicut cerastis; <his> aliquando singula,
cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant. 10