Mammas homo solus e maribus habet, cetera ani- 11.232.1
malia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem
in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova
gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum
vespertilio<ni> tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, 5
ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis
iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare
non arbitror. asinis a fetu dolent, ideo sexto mense 233.1
arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. qui-
bus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas
habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci
bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. 5
quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus,
haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues,
generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes.
alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut
leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, 10
sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos haben-
tium. primis genitis in quoque partu sues primas praebent 234.1
—eae sunt faucibus proximae—, et suam quisque novit
in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. de-
tracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex
omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, 5
dependet. ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas 235.1
in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in ob-
licum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et
ballaenae autem vitulique ma<rini ma>mmis nutriunt fetus.