Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum 11.239.1
tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius
utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte
vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, den-
santes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. 5
spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum
vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros
omnes infantesque nostros ita ungui.