Miror equidem Aristotelem non modo credi- 11.273.1
disse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum
etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine
cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie
quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non 5
sprevit. igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, prae- 274.1
longos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu in-
cisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos
umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes
et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa 5
haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et
volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili
modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos
verbis eius subiciam: "Frons <q>uib<us> est magna, se- 275.1
gnem animum subesse significat; quibus parva,
mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc
vestigio tumoris apparente. supercilia quibus
porriguntur in rectum, molles significant; quibus 5
iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta
tempora inflexa, derisores; quibus in totum de-
missa, malivolos et invidos. oculi quibus u<tri>m- 276.1
que sunt longi, malificos moribus esse indicant;
qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae
notam praebent; candida pars extenta notam in-
pudentiae habet; qui identidem operiri solent, in- 5
constantiae. oricularum magnitudo loquacitatis
et stultitiae nota est." hactenus Trogus.