Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. 11.279.1
diximus hominum genera qui venena serpentium suctu cor-
poribus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt,
et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei
aspersu necantur, vultures unguenti—qui fugat alios ap- 5
petunt odorem—, scarabaei rosa. quasdam serpentes
scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et
humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico
adfert levi tactu.