Inciduntur bis et ipsae <i>sdemque temporibus, sed 12.68.1
a radice usque ad ram<os> qui valent. sudant autem sponte
prius quam incidantur stacte dicta, cui nulla praefertur. ab
hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant
ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; 5
regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. ce-
tero passim a vulgo coemptam in folles confer<c>iunt, nostri-
que unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pin-
guedinis argumentis.