Ergo transit in mastic<h>en, quae et ex alia 12.72.1
spina <f>it in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed
mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graecia-
que reperitur herba a radice folia emittens et carduum si-
milem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit in- 5
cisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera.
nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissi-
ma autem Chia candida, cuius pretium in libras 𐆖 X, nigrae
vero 𐆖 II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo.
adulteratur ut tura resina. 10