| HISTORIAE | |
| Sen. Suas. 6.24 | |
| Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuri in omne aeuum praedicare | 5.1 |
| de ingenio atque industria superua<cuum est>. natura autem atque | |
| fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senec- | |
| tutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina, cuius | |
| instructus erat artibus, contigit. namque ad priscam seueritatem | 5 |
| iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos ob- | |
| strictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima | |
| consulatus ei sors petendi et gerendi (magna munera deum!) | |
| consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius | |
| aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, | 10 |
| mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates | |
| coortae graues in eum certiorque inimicis adgrediendi fiducia; | |
| maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. sed quando | |
| mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae | |
| atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego | 15 |
| ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam | |
| miseram mortem putasset. | |
| Prisc. GL 2.386K | |
| Cuius experta uirtus bello Germaniae traducta ad custodiam Illyrici est. | 8.1 |