Precatio Terrae Matris
|
|
Carmen sic dices:
|
|
Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,
|
1
|
Quae cuncta generas et regeneras in dies,
|
|
Quod sola praestas [tuam] tutelam gentibus,
|
|
Caeli ac maris diva arbitra rerumque omnium,
|
|
Per quam silet natura et somnos capit,
|
5
|
Itemque lucem reparas et noctem fugas;
|
|
Tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos
|
|
Ventosque et imbres tempestive contines
|
|
Et, cum libet, dimittis et misces freta
|
|
Fugasque solem et procellas concitas
|
10
|
Itemque, cum vis, hilarem promittis diem;
|
|
Alimenta vitae tribuis perpetua fide
|
|
Et, cum recesserit anima, in te refugiemus:
|
|
Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.
|
|
Merito vocaris Magna tu Mater deum,
|
15
|
Pietate quia vicisti divum numina.
|
|
Tu [es] illa vere gentium et divum parens,
|
|
Sine qua nil maturatur nec nasci potest.
|
|
Tu es magna, tuque divum regina [ac] dea.
|
|
Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco,
|
20
|
Facilisque praestes hoc mihi, quod te rogo,
|
|
Referamque, diva, gratias merito tibi.
|
|
[Me] rite exaudi, quaeso, et fave coeptis meis.
|
|
Hoc quod peto a te, diva, mihi praesta volens:
|
|
Herbas, quascumque generat maiestas tua,
|
25
|
Salutis causa tribuis cunctis gentibus:
|
|
Hanc [nunc] mihi permittas medicinam tuam.
|
|
Veniat me . . . cum tuis virtutibus.
|
|
Quidquid ex his fecero, habeat eventum bonum;
|
|
Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,
|
30
|
Sanos eosdem praestes . . .
|
|
. . . nunc, diva, postulo ut hoc mihi
|
|
Maiestas praestet [tua], quod te supplex rogo.
|
|