| VITA PERSI | |
| Aules Persius Flaccus natus est pridie Non. Dec. Fabio | 1 |
| Persico L. Vitellio coss., decessit viii Kal. Dec. P. Mario Afinio | |
| Gallo coss. | |
| natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et | |
| affinitate primi ordinis uiris coniunctus. decessit ad viii | 5 |
| miliarium uia Appia in praediis suis. | |
| pater eum Flaccus pupillum reliquit moriens annorum | |
| fere vi. Fuluia Sisennia nupsit postea Fusio equiti Romano | |
| et eum quoque extulit intra paucos annos. | |
| studuit Flaccus usque ad annum xii aetatis suae Volaterris, | 10 |
| inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et | |
| apud rhetorem Verginium Flauum. cum esset annorum xvi, | |
| amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut nusquam ab eo | |
| discederet; inductus aliquatenus in philosophiam est. | |
| amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum | 15 |
| poetam et Calpurnium Staturam, qui uiuo eo iuuenis deces- | |
| sit. coluit ut patrem Seruilium Nonianum. cognouit per | |
| Cornutum etiam Annaeum Lucanum, aeque tum auditorem | |
| Cornuti. nam Cornutus illo tempore tragicus fuit sectae | |
| poeticae, qui libros philosophiae reliquit. sed Lucanus mira- | 20 |
| batur adeo scripta Flacci, ut uix se retineret recitantem a | |
| clamore: quae illius essent uera esse poemata se ludos facere. | |
| sero cognouit et Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. | |
| usus est apud Cornutum duorum conuictu doctissimorum | |
| et sanctissimorum uirorum acriter tunc philosophantium, | 25 |
| Claudi Agathini medici Lacedaemonii et Petroni Aristo- | |
| cratis Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, cum | |
| aequales essent Cornuti, minor ipse. idem decem fere annis | |
| summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur | |
| quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem | 30 |
| habente. | |
| fuit morum lenissimorum, uerecundiae uirginalis, famae | |
| pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam ex- | |
| emplo sufficientis. fuit frugi, pudicus. | |
| reliquit circa hs uicies matri et sorori. scriptis tantum ad | 35 |
| matrem codicillis Cornuto rogauit ut daret hs xx, aut ut | |
| quidam, c; ut alii uolunt, et argenti facti pondo uiginti et | |
| libros circa septingentos Chrysippi siue bibliothecam suam | |
| omnem. uerum Cornutus sublatis libris pecuniam sororibus, | |
| quas heredes frater fecerat, reliquit. | 40 |
| scriptitauit et raro et tarde; hunc ipsum librum inper- | |
| fectum reliquit. uersus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut | |
| quasi finitus esset. leuiter contraxit Cornutus et Caesio | |
| Basso, petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. scripserat | |
| in pueritia Flaccus etiam praetextam †uescio† et †opericon† | 45 |
| librum unum et paucos [sororum Thraseae] in Arriam | |
| matrem uersus, quae se ante uirum occiderat. omnia ea | |
| auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret. editum librum | |
| continuo mirari homines et diripere coeperunt. | |
| decessit autem uitio stomachi anno aetatis xxx. | 50 |
| sed mox ut a schola magistrisque deuertit, lecto Lucili | |
| libro decimo uehementer saturas componere instituit. cuius | |
| libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus de- | |
| trectaturus cum tanta recentium poetarum et oratorum | |
| insectatione, ut etiam Neronem illius temporis principem | 55 |
| inculpauerit. cuius uersus in Neronem cum ita se haberet: | |
| 'auriculas asini Mida rex habet,' in eum modum a Cornuto, | |
| ipse tantummodo, est emendatus: 'auriculas asini quis non | |
| habet?' ne hoc in se Nero dictum arbitraretur. |