| NATVRALIS HISTORIA | |
| PLINIVS SECVNDVS | |
| VESPASIANO CAESARI SVO S. | |
| Libros Naturalis Historiae, novicium Camenis | pr.1.1 |
| Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura | |
| licentiore epist<u>la narrare constitui tibi, iucundissime Im- | |
| perator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum ma- | |
| xim<i> consenescit in patre. "namque tu solebas nugas | 5 |
| esse aliquid meas putare," ut obiter emolliam Catullum | |
| conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): | |
| ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum | |
| se fecit quam volebat existimari, a Veraniolis <s>uis et Fa- | |
| <b>ul<l>is. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime | 2.1 |
| non fieri questus es in alia procaci epist<u>la nostra, ut in | |
| quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum | |
| vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque | 3.1 |
| consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his no- | |
| bilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini | |
| praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei pu- | |
| blicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, | 5 |
| nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut | |
| prodesse tantundem posses <e>t velles. itaque cum ceteris | 4.1 |
| in veneratione tui pateant omnia <a>lia, nobis ad colendum | |
| te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi im- | |
| putabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem | |
| nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et | 5 |
| longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurar<e> in nullo | 5.1 |
| umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas | |
| facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto | |
| fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas | |
| animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris exco- | 5 |
| gitasti. | |