Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fru-
|
12.26.1
|
ctus. passim vero quae piper gignunt iunip<i>ris nostris si-
|
|
miles, quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni
|
|
tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant par-
|
|
vulis siliquis, quales in p<h>asiolis videmus. hae prius quam
|
5
|
dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur
|
|
piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate osten-
|
|
dunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore
|
|
rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque caeli
|
27.1
|
intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania,
|
|
quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortu-
|
|
um. hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et
|
|
pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est
|
28.1
|
huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant
|
|
zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id
|
|
enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva
|
|
herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis
|
5
|
in tanta amaritudine. pretium eius in libra<s> ๐ VI. piper
|
|
longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in
|
|
libras ๐ XV, album ๐ VII, nigrum ๐ IIII. usum eius ad-
|
29.1
|
eo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in
|
|
aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commen-
|
|
datio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos
|
|
peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appe-
|
5
|
tenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre
|
|
gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel
|
|
argentum.
|
|
ย ย Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec
|
|
absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo
|
10
|
credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et ruga-
|
|
rum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire
|
|
vim trahentibus; in pondere quidem multis modis.
|
|