| Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis | 12.38.1 |
| qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfundi- | |
| tur. magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate ine- | |
| narrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intac- | |
| tum omnibus animalibus. eiusdem insulae excelsiore sug- | 5 |
| gestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia | |
| infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri. | |
| ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate | |
| ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso | |
| linteo faciunt. arbore<m> vocant gossypinum, fertiliore | 39.1 |
| etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruti- | |
| cem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, | |
| Arabiae autem arbore<m>, ex qua vestes faciant, cynas vocari, | |
| folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in | 5 |
| Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed | |
| magnitudine quadriplic<i>, sine odore, quod miremur in eo | |
| tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique | 40.1 |
| floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, | |
| meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem | |
| insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum | |
| genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque | 5 |
| gelidis fontibus et imbres accipit. | |