| Haec est materia luxus e cunctis maxime super- | 13.20.1 |
| vacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen | |
| transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant | |
| ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut | |
| transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exce- | 5 |
| duntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas | |
| aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen | 21.1 |
| et haec aliqua differentia signanda sunt, in M. Ciceronis | |
| monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam | |
| quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere | |
| magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quos- | 5 |
| dam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique | |
| iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia | 22.1 |
| pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi | |
| ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea | |
| parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse | |
| spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem | 5 |
| solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et | |
| postea quendam e servis Neronis. maxime tamen mirum | 23.1 |
| est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac | |
| signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur | |
| festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus insti- | |
| tuisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem | 5 |
| terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, | |
| ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur. |