| Genera earum multa. sterilibus ad materias ope- | 13.39.1 |
| rumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et cae- | |
| duae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice | |
| succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum | |
| appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur | 5 |
| autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissi- | |
| mae, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis pru- | |
| nae vivaces ignisque lentus. fructiferarum aliis brevius | 40.1 |
| lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, qui- | |
| busdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione | |
| politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud | |
| crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta ge- | 5 |
| nera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara, | |
| vinorumque ex iis differentias. clarissimae omnium, quas | 41.1 |
| regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum | |
| Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagou; | |
| ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus | |
| ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano | 42.1 |
| orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque | |
| margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam | |
| quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis acce- | |
| pere. una earum arbor in Chora esse traditur, una et sya- | 5 |
| grorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, | |
| quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, | |
| intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, | |
| fertilis. pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris | 43.1 |
| generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentis- | |
| simo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a | |
| similitudine appellatarum. iam in Aethiopiae fine quinque | |
| harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis | 5 |
| quam suavitate mirabiles. ab his car<y>otae maxime celebrantur, | 44.1 |
| et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua | |
| vina orienti, ini<mic>a capiti, unde pomo nomen. sed ut copia | |
| ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed | |
| Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et | 5 |
| Phaselide atque Liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis | |
| praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore | |
| in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed | 45.1 |
| amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem | |
| efficiunt. minus speciosae, sed sapore car<y>otarum sorores | |
| et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent, | |
| non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio | 5 |
| liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua | |
| matre, ebrietas, calcatis similis. suum genus e sicciore | 46.1 |
| turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam | |
| quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit Iu- | |
| daea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes | 47.1 |
| Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo | |
| vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in | |
| ipsa quidem Aethiopia friatur haec—tanta est siccitas— | |
| et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in fru- | 5 |
| tice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed | |
| maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio | |
| maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio. | |
| Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ar- | 48.1 |
| doris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non | |
| retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae | |
| et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices | |
| Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani. | 5 |
| eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis | 49.1 |
| aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. | |
| nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent | |
| candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, | |
| quidam sunt non ampliores faba. servantur <i>i demum qui | 5 |
| nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cy- | |
| renaica Africa, non item in Aegypto, Cypro, Syria, Seleucia | |
| Assyria, quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis sagi- | |
| nantur. vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse | 50.1 |
| candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri | |
| milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id | |
| factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta | |
| suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat. | 5 |