| Praeterea cum sit huius unius elementi | 2.239.1 |
| ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, | |
| quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa | |
| natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine | |
| damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingens- | 5 |
| que sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti | |
| naturae attrit<i>que inter se ligni, iam nubium et origines | |
| fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem | |
| fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque | |
| concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam | 10 |
| ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed | 240.1 |
| naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae | |
| pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem | |
| invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia— | |
| viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus—; | 5 |
| exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur | |
| apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, | |
| ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare | |
| lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in sa- | |
| xum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in | 10 |
| Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse | |
| perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere | 241.1 |
| ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasi- | |
| menum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in | |
| pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispa- | |
| nia interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ul- | 5 |
| tionem exhortanti arsisse simili modo Valerius Antias | |
| narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam | |
| mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa | |
| mens interpretationem naturae festinat legentium animos | |
| per totum orbem veluti manu ducere. | 10 |