| Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediter- | 3.10.1 |
| raneo Segida quae Augurina cognominatur, Vlia quae Fiden- | |
| tia, Vrgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri quod | |
| <F>l<o>re<nt>ini, Ilipula quae Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci | |
| quod Faventia, Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor, | 5 |
| Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova, Ilurco, | |
| Osca, Oscua, Sucaelo, Vnditanum, Tucci Vetus, omnia <B>aste- | |
| taniae vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa | |
| flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi | |
| quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales, Vcia | 10 |
| et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Ponti- | |
| ficense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili | |
| Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia co- | |
| gnomine, inde primum navigabili Baete oppida Carbula, | |
| Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis latere incidens. | 15 |