| A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, | 4.113.1 |
| Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flu- | |
| men Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. | |
| excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod | |
| aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisipo- | 5 |
| nense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo | |
| finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. | |
| septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, | 114.1 |
| oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, | |
| alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci <³⁰XII>³⁰ L, et ibi | |
| gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. | |
| Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promuntu- | 5 |
| rium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et | 115.1 |
| in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, | |
| ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam | |
| intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus | |
| multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente | 5 |
| Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX | |
| promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte | |
| prosilit. <³⁰XIIII>³⁰ inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro | |
| tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevi- | 116.1 |
| mus, CXXVI, a Gadibus CII additis. gentes Celtic<i> Turduli | |
| et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. | |
| oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e fa- | |
| vonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Vrbs | 5 |
| Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum | |
| Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtili<s>. |