| SERMO | |
| Locus potens, [quomodo] quantum liceat adversus adulteros. Sed in | 244.5.1 |
| hac controversia facere oportet quod in omnibus fere, ut quotiens com- | |
| munem dixerimus locum ad proprium revertamur. Communis est locus | |
| adversus adulteros omnes, proprius adversum hos adulteros. | |
| DECLAMATIO | |
| Itane mulier inpune peccarit quae calamitatem viri sui pro occasione | 6.1 |
| habuit . . . bus erat, cui quinquennium breve videbatur. Aequale enim | |
| illud fuit adult . . . narrabatur cuius opinio . . . dum frequens; | |
| sed paene continuum ac perpetuum fuit. Ne quis autem existimet nunc | |
| adulterium unius tantum vindicandum: <pertinet> ad exemplum totius | 5 |
| civitatis. |