SERMO
|
|
De ante actis temporibus non tantum est quod adulescenti nihil
|
300.1.1
|
obicitur, sed etiam quod proxime iudex placuit patri. Quorum ratio
|
|
cum constet, poterat non improbi vel non manifesti erroris peti venia.
|
|
Sed prius iure defendendus est.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Obicis sententiam; non dico qualem: iudex pronuntiavi. Dispicien-
|
2.1
|
dum tibi fortasse fuerit ad quem venires, diligentius excutiendi mores:
|
|
nulla iudici libertas est nisi pronuntiare licet utrum voluerit. Fortasse
|
|
erraverim in dispiciendis causis, minus prudentiae habuerim iuvenis: ego
|
|
nihil aliud debeo quam fidem. An tu ea condicione litigabas, ut
|
3.1
|
pronuntiare pro te necesse esset? Hoc dicerem si in quocumque iudicio
|
|
sententiam tulissem; aliquanto fortius <agendum> est cum iudex a te
|
|
sim electus: hanc quam nunc eripis caritatem in iudicio dedisti.
|
|
Quid tamen pronuntiavi, et in qua causa? Ream absolvi. Non dico
|
4.1
|
quam ream, nec cuius criminis. Hoc dico: male audire plerumque
|
|
iudicum nimia severitas solet, nec umquam in convicium nisi asperae
|
|
sententiae veniunt. Ideo absolutos publica illa adclamatio prosequitur;
|
|
a damnato tristes recedunt, et victricis quoque partis silentium est.
|
5
|
Absolvi. Si hoc invidiosum, si hoc criminosum est, quomodo me putem
|
|
potuisse defendi si damnassem? Absolvi matrem meam. Hoc non eo
|
5.1
|
pertinet fortasse, ut debuerim crimen remittere. Multa ignorantes
|
|
patimur: mihi mater innocens visa est. Obiciebas tu adulterium. Nihil
|
|
necesse est tractare de causa, praesertim cum nihil sit ablatum de-
|
|
fensionis: mihi tamen omnia quaecumque in matrem meam dicebantur
|
5
|
incredibilia sunt visa. Respuebat illa * * * magis apud me agebat causam
|
6.1
|
mater mea, dicens: 'Scis quomodo te amaverim, quomodo educaverim.
|
|
Nihil mihi obiectum est in aetate prima, nulla fabula ante partum secuta
|
|
est: ream facit anum et iuvenis matrem.' Tu me iudicem faciebas, illa
|
|
testem. Accedebat his illud etiam, quod non existimabam tam asperam
|
7.1
|
illam dissensionem, nec veram esse litem quae ad filium ducebatur.
|
|
Videbamini mihi quaerere intercessorem. Aliud fortasse fuerit quod te
|
|
postea concitarit; illo tempore nihil facere melioris mariti, nihil indul-
|
|
gentioris potuisti: ad eum iudicem perduxeras uxorem qui damnare non
|
5
|
posset.
|
|
'At enim postea hoc crimen probavi.' Non iam respondeo ista quae
|
8.1
|
dixi: 〚†aliis muneribus accipere iudices extraneorum naturam qua†〛
|
|
'fortasse iratior existi.' Non semper erroris odium penes cognoscentes
|
|
est: aliquando causa perfertur neglegentius, interim defenditur. Si
|
|
matrem meam nunc audias, dicit se ad illos iudices venisse securam, et
|
5
|
obstitisse sibi fiduciam prioris sententiae. Utitur in defensionem claris
|
9.1
|
ac nobilibus exemplis, damnatos mihi Camillos et Rutilios narrat.
|
|
Verum quicumque iste exitus fuit, habuit suum finem. Si crimina in me
|
|
exples (neque vereor), plura confitebor quam obicis: et cum damnata
|
|
esset mater mea, flevi et graviter tuli.
|
5
|