SERMO
|
|
An semper cum adultero prius agere necesse sit. An hic egerit. An,
|
249.1.1
|
etiam si quid defuit actioni, quoniam tamen publico iudicio interceptum
|
|
est, non debeat huius actionibus nocere. Quae mens fuerit praemium
|
|
dantis rei publicae. Utrum uni abolitionem iudicii, an per coniunctionem
|
|
utriusque et adulterae dederit. Summum quod in omnibus controversiis
|
5
|
est, utrum aequius sit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Adulterii ream defero. Puto, hoc auribus vestris non novum crimen
|
2.1
|
est; quod satis est, non ab hac coepi. Qualem causam pertulerim sic
|
|
aestimare potestis: petitur altera abolitio. Ille optavit, haec praescribit,
|
|
neuter negat. Postea videbo an isti oporteat tantum praestari quantum
|
|
viro forti; interim semota personarum ratione ipsam excutere legem
|
5
|
volo.
|
|
'Ne liceat' inquit 'cum adultera agere marito nisi prius cum adultero
|
3.1
|
egerit.' Differo illa quae fecit, differo quae passus sum; hoc in praesentia
|
|
dico, non utique semper exigi ut prius agatur cum adultero. Id vobis,
|
|
iudices, facillime persuaderi poterit si non tam iniustos neque tam in-
|
|
prudentes existimatis legum latores fuisse ut necessitate praestringerent
|
5
|
ea quae praestari non possent. Satis sine dubio lex ipsa dicendo: 'ne
|
|
prius cum adultera agatur quam cum adultero actum fuerit' ostendit
|
|
se de iis loqui quorum uterque accusari potest. 〚Admonebo tamen uno
|
4.1
|
aut altero argumento quantam lex ipsa, si ita accipitur, passura iniuriam
|
|
sit. Fingamus enim adulterum vel sua voluntate vel [ita] interveniente
|
|
fato statim decessisse: hoc iustum poterit videri, ut, quoniam alterum
|
|
debito supplicio fata subtraxerint, altera quoque inpunitatem mereatur?
|
5
|
Fingamus adulterum conscientia criminis profugisse, nullo modo facere
|
5.1
|
sui potestatem: numquid exigetis ut ideo cum adultera non agatur quon-
|
|
iam adulter crimen verum esse confessus sit? Nullo modo id iustum
|
|
videri potest.〛 Nam is qui dicit: 'cum adultero prius agere debes', illud
|
6.1
|
dicit: 'prius cum adultero age'. Fingamus autem vel a te ipsa vel ab
|
|
alia nobis adulterii rea hanc quoque proponi praescriptionem. Nonne
|
|
illa patronorum defensio firmissima erit: 'habes adulterum; lex te ab
|
|
illo ordiri iubet: quid transilis?' †hoc in hanc non potest dici.† Quis
|
7.1
|
igitur credat eius condicionis esse iura ulla ut aliquid non liceat et necesse
|
|
sit? Nam si mihi hoc ab ea dicitur: 'accusa prius adulterum', ad te venio,
|
|
res publica: accusare adulterum volo.
|
|
Haec dicerem si non inchoassem, si nihil fecissem. Nunc egi cum
|
8.1
|
adultero, aut, si contentus essem voluntate [legis], agere volui. Per me
|
|
<non> stetit; habet lex animum meum. Coepi, egi, nec lex utique ullo
|
|
scripto hoc comprehendit, ut mihi necesse sit agere usque ad finem.
|
|
Nam etsi iudices consedissent et absolvissent, ego tamen egeram. Appa-
|
5
|
ret igitur non exitu iudicii constare actionem sed introitu. Igitur, si
|
9.1
|
absolutus esset is quem tuum adulterum dicebam, agere mihi tecum
|
|
licebat et ista praescriptio nulla esset: nunc non licebit agere quia se
|
|
confessus est absolvi non posse? Egi. Puta enim eadem statim die qua
|
|
reum detuli interrogari te quid faciam †an ante†. Cum album descripsi,
|
5
|
cum iudices reieci, per illas omnes moras iudiciorum, longas nimium
|
|
et pro nocentibus compositas, quid aliud feci quam ut agerem? Non
|
10.1
|
infitiaberis me agere coepisse. †Quid qui agere coepit quia semel con-
|
|
tigit num.† Cum agere coepi <egi>, neque enim videri possem agere
|
|
coepisse nisi egissem. Ergo quantocumque tempore egi, nihil obest non
|
|
consummasse. Neque enim eum qui non vicit negaveris pugnasse, neque
|
5
|
eum qui fructus non percepit negaveris possedisse, aut eum qui naufra-
|
|
gium fecit negaveris navigasse. 'Sed abolitionem petît.' Vel hoc argu-
|
11.1
|
mento satis iusto probare possum egisse me. Tum igitur cum abolitio
|
|
petebatur quid ego eram? Actor, ut opinor, et accusator. Quid ille erat?
|
|
Reus, opinor. Atqui hoc nomen numquam in eum adversum quem non
|
|
agitur cadit. Tu hodie quid pugnas? Ne adversus te agere incipiam.
|
12.1
|
Nam eventus, ut tu vis videri, dubius est, contra multa accidere possunt
|
|
adhuc propter quae iudicium ipsum non agatur. Praescribis tamen ne
|
|
agam, id est, ne nomen tuum deferam, ne te legibus obligem. †Cum
|
|
igitur tecum acturus sim statim si† cum illo iam egi.
|
5
|
Sed putemus non contineri actionem non finito iudicio: si tamen
|
13.1
|
<non> mea culpa accidit quo minus iudicium finiretur, satis iniuriae
|
|
passus sum in priore iudicio, et potest apud aequos iudices pro actione
|
|
perfecta haberi quoniam mihi agenti consummare non licuit.
|
|
Dixi igitur ea quae ad causam pertinebant, neque semper priorem
|
14.1
|
adulterum accusari posse, et a me actum esse, etiamsi non esset perfecta
|
|
actio, tamen quoniam re publica interveniente et lege viri fortis perfecta
|
|
non esset, proinde eam haberi oportere ac si ego fecissem quidquid
|
|
volui. 〚Propius accedere ad †confessionem† huiusce rei volo. Crimen
|
15.1
|
adulterii duos continet. Ex iis necesse est qui cum adultero prius agit
|
|
agat et cum adultera. Num igitur hoc mihi dicere †potest prius me agere
|
|
tecum non oportet†. Secundo te loco ream detuli, secundo loco pro-
|
|
duxi ad magistratus. At quidquid secundum est habeat aliquid prius
|
5
|
necesse est. Haec natura ita sunt copulata ut, si cum adultero egi prius,
|
|
tecum agam; si non egi, ago tecum prius tamquam cum adultero [iam
|
|
egero].〛
|
|
Reliquum est intueri, iudices, voluntatem quoque rei publicae quae
|
16.1
|
fuit tempore illo quo praemium dabat. Petît abolitionem vir fortis, ut
|
|
opinor, sibi, nec potuit accipere nisi quam petît. Alioqui si hoc tempore
|
|
et suam abolitionem petisset et tuam, primum omnium duo praemia
|
|
petisset. Sed, quantumlibet meritis eius deberemus, nemo tamen passus
|
5
|
esset duplici praemio unam honorari militiam. Tuam abolitionem quare
|
17.1
|
illi concesserimus? Nam abolitionis ipsi concedendae ratio quaedam
|
|
fuit; etiamsi peccavit, etiamsi gravem uni fecit iniuriam, redemit tamen
|
|
hoc virtute, redemit sanguine, redemit vulneribus: in te quid spectabit
|
|
abolitio? Quod vitiis tuis et cupiditate illum quoque bonum alioqui,
|
5
|
ut apparuit, civem adulterum fecisti?
|
|
Scio, iudices, hactenus pertinere actionem ad hodiernum iudicium,
|
18.1
|
nec quae sum obiecturus cum mihi accusare permiseritis hodie dicenda
|
|
sunt. Quomodo deprehenderim, quo teste, relinquo: illud tantum,
|
|
qualem hanc putetis esse feminam quae defendi noluit. Quamquam hoc
|
|
iam prior ille confessus est, qui cum fortiter fecisset, cum recenti meri-
|
5
|
torum gratia niteretur, plus tamen putavit apud vos valere virtute [et]
|
|
religionem et fidem vestram, sicut vere putavit. Hodierno igitur iudicio
|
19.1
|
apparebit an illi abolitionem petere necesse fuerit. Non estis exhortandi
|
|
mihi ad tuendam castitatem, civitati ante omnia necessariam. Matri-
|
|
moniis, etiamsi ego tacuerim, scitis contineri civitatem, his populos, his
|
|
liberos et successionem patrimoniorum et gradum hereditatum, his
|
5
|
securitatem domesticam. Quomodo enim peregrinabimur? quomodo ad
|
20.1
|
colendos discedemus agros? Quae nobis securitas dabitur suscipientibus
|
|
legationes publicas, euntibus in militiam, cum frequenter bella sint?
|
|
Potest vobis contingere ut et praemium viro forti dederitis et tamen
|
|
adulterium vindicemus.
|
5
|