SERMO
|
|
Non erit alienum advocatum dare huic accusatori: fecit rem, ut parcis-
|
313.1.1
|
sime dicam, paenitentia dignam. Et fortius defendetur ab alio et maiore
|
|
cum verecundia patronus confitebitur si quid confitendum est. Et
|
|
quotiens causa plus iuris habet quam pudoris, ad eum transferenda est
|
|
qui non erubescit.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Reum capitis arcessitis in ea civitate in qua hoc grave et indignum
|
2.1
|
videtur, et reum capitis arcessitis qui ipsi intolerabilem hanc crudelitatem
|
|
vocatis. Conveniebat eos qui temeritatem accusationis incusant nihil nisi
|
|
certum exploratumque deferre. Ergo lege occidi vultis hunc statim qui
|
3.1
|
reum caedis detulerit (hactenus agnosco: detulit enim quem defendo)
|
|
<neque> damnaverit: hoc iam ad nos non pertinet; hic enim damnatus
|
|
est. Sequitur ergo ut aliam legem adferas, aut hanc mutes, aut hoc audeas
|
|
dicere, ius aliquod tibi esse constitutum.
|
5
|
Ad interpretationem nos vocas, et ex hac lege qua litigas aliam
|
4.1
|
constituere conaris. Non est ista res iudicum, non horum qui ad certa
|
|
iura, et quidem iurati, consederunt. Deflecti iura ne pro defensione
|
|
quidem aequum est; legem vero mutare ut occidas, et crudeliter inter-
|
|
pretari ius quod a magistratibus scriptum est, cuius animi est? Ego legem
|
5.1
|
habeo adversus eum demum scriptam qui detulerit neque damnaverit.
|
|
Non scrutor quid voluerit legum lator; neque enim possum: sera in-
|
|
quisitio in praeterita est. Id sive voluit esse quod scripsit sive aliud
|
|
aliquid cogitavit, hoc scripsit, hoc iure viximus, hoc †spectavit†. Nihil
|
6.1
|
minus ferri oportet in civitate quam ut lex decipiat. Innocentem ac-
|
|
cusavi; satis est quod damnavi. Neque enim lex ita scripta est ut qui
|
|
innocentem accusaverit capite puniatur, sed ut puniatur qui accusaverit
|
|
nec damnaverit. Quomodo ergo nihil prodesset accusatori si non
|
5
|
damnasset, postea nocentem esse compertum eum quem accusavit, ita ei
|
|
qui fortunam secundam iudicii tulit non debet nocere quod postea
|
|
accidit. Lex talem condicionem iudicii facit in quo caedis accusatur reus
|
7.1
|
ut utique adversus alterum pronuntietur: aut reum damnari oportet aut
|
|
accusatorem. Tu quid vis? Ut uterque damnatus sit, an ut istud verum
|
|
sit, ut damnatus sit reus et accusator? 〚'Illud tamen lex voluit.' Transeo
|
|
quod perniciosum sit interpretari legem et ad ingenia utriusque converti,
|
5
|
id quod scriptum est ne dubitaretur dubium fieri postquam scriptum
|
|
est.〛
|
|
Descendo ad hanc quoque contentionem (non quia necesse est, nec
|
8.1
|
quia ad vestram religionem pertinet, nec quia solvit ista res ius iuran-
|
|
dum, sed quia victori optinentique causam facile est †et debet dispu-
|
|
tari†): recte fecit legum lator, qui ita scripsit legem ut non puniretur si
|
|
condemnasset. Quare? Noluit accusatorem esse calumniatorem, noluit
|
5
|
accusatorem dare aliquid odio. Alioqui scimus multa vera quidem non
|
9.1
|
esse, credibilia tamen esse. Accusator quid debet †tibi†? Ut eum
|
|
deferat adversus quem argumenta habeat, adversus quem testes habeat:
|
|
alioqui nocentem an innocentem qui scit? Ipsi iudices hoc non pronun-
|
|
tiant, sed se ex animi sui sententia facere profitentur. Quis autem miratur
|
5
|
si ea res accusatorem decepit quae decipere iudices potuit? Accusator,
|
|
cum id effecit ut reus damnandus videretur, reddidit rationem ac-
|
|
cusationis. Nullus autem tam inicus legis lator fuit ut errorem ac-
|
10.1
|
cusatoris punire vellet. Oportet esse in civitate et accusatores: alioqui
|
|
omnia mittuntur ad manus, omnia mittuntur ad ferrum. Per se difficilem
|
|
rationem vindictae et ultionis <difficiliorem> facimus, paene licentiam
|
|
grassatoribus et latronibus damus, quod nemo accusare sine periculo
|
5
|
capitis sui potest. Sed tamen adversus haec illud remedium est, quod
|
11.1
|
accusator cogitat quid obiecturus sit. Si ne hoc quidem prodest,
|
|
vidisse aliquid in accusatione, motum esse probabilibus argumentis, in
|
|
totum iudicia ista tollemus. Hunc autem habuisse quare accusaret credite
|
12.1
|
iudicibus qui damnaverunt. 'Hic inimicus.' Quid illi qui cognoverunt?
|
|
Quo vultis motos esse iudices ut damnarent? Non enim moti sunt
|
|
auctoritate ipsius accusatoris: argumentis moti sunt, illis, credimus,
|
|
testibus moti sunt quos habebamus. 〚Et mihi videtur ideo constituta esse
|
5
|
lex quae damnatum post tricesimum diem puniri voluit, quoniam
|
|
videbat legum lator posse fieri ut deciperetur accusator. †Itaque† eius
|
|
qui non damnasset praesentem poenam esse voluerunt: nulla dilatio est.〛
|
|
Quid te movit? Quid attulisti ad iudicem? Hoc enim vult lex prius etiam
|
13.1
|
adprobari ipsi accusatori. Ergo etiam voluntas legis pro nobis est, et non
|
|
tantum scriptum, quod satis erat nisi ita recedamus ab eo quod proprie
|
|
nostrum est ut concessisse videamur. 〚Sed ut †transissetis† rursus id
|
|
quod dicebat: cum suspectus esset reus, boni erat civis accusare; neque
|
5
|
aliter stare leges possunt, neque aliter civitas. 'Accusavi—quid
|
|
postea?—quoniam homo occisus videbatur.'〛
|
|
'Hic tamen perire potuit et occidi potuit, et hoc indignum est.'
|
14.1
|
Primum omnium durum est unam indici utrique fortunam, et occidi
|
|
hominem quia aliquis occidi potuerit huius culpa. †Ita magna poena est
|
|
causam edicitis.† Deinde hoc non tantum accusatoris culpa factum est.
|
15.1
|
Fortasse ita vixeras: multa petulanter, multa temere, multa cruente
|
|
commiseras. Turpissimi hominis argumentum est innocentem posse
|
|
damnari. Non enim dicis corruptum esse iudicium, non versatam
|
|
pecuniam. Ita non erubescis? Homicida visus es. Tu porro tantum
|
5
|
accusatori irasceris? Non idem de te iudices senserunt, non omnium
|
|
sententiae?
|
|