SERMO
  Si qua erunt quae a me in divisionibus controversiarum dicantur 314.1.1
eadem frequentius, intellegite fieri primum propter interventum novo-
rum, deinde propter condicionem divisionum; nam hi qui antea non
audierunt pertinentia ad plures controversias debent cognoscere, et ad
praesentis materiae controversias nonnihil interest quomodo ego divi- 5
serim.
  Est autem commune cum aliis controversiis huius materiae illud, quod 2.1
reus magistratus, de cuius personae dignitate haec ipsa res satis pronun-
tiat. Videtur etiam de ante acta vita probari eo modo quo creatus est.
Secundum illud aeque commune, quod nullas simultates executus est,
nullam spem ex caede eius quem occisum accusator queritur concipere 5
potuit, et officio inpulsus, etiamsi lapsus est, tamen veluti legis consilio
deceptus est. Ut haec communia, ita illud iam proprium: etiam si ullum 3.1
adversum hunc adulescentem habuisset odium magistratus, magis insania
eius vindicabatur. Sic, cum ita praeparaverit causam, incipit de iure suo
loqui.
DECLAMATIO
  'Magistratus de confesso sumat supplicium.' Durum ministerium 4.1
et iniucunda honoris huius necessitas. Sed quis potius leges exequetur et
hominum commissa nisi qui rem publicam administrat? Nemo istud
faceret libenter nisi necessitate. Ergo non solum licuit mihi occidere
confessum, sed etiam, si nollem, necesse fuit. 5
  Videamus an ille confessus sit. Testes praebeam vobis? Tota civitate 5.1
audita vox est. Ne ipsos quidem accusatores negaturos esse confido
ipsius voce, ipsius lingua esse dictum: 'ego te, pater, occidi': et non
semel dictum, ne casus videretur. 'At enim confessio habenda non est 6.1
nisi quae a sano proficiscitur.' Non video cur ad hanc interpretationem
deducatur vis istius verbi, quod lege comprehensum est. Ego enim
confessionem existimo qualemcumque contra se pronuntiationem; nec
me scrutari lex iubet qua quis causa confessus sit. Immo ea natura est 7.1
omnis confessionis ut possit videri demens qui de se confitetur. Furore
inpulsus est: alius ebrietate, alius errore, alius dolore, quidam quaestione.
Nemo contra se dicit nisi aliquo cogente. Quod enim genus confessionis
exigitis? Ut aliquis securus, quieta mente, nullo adigente, dicat: 'ego 5
patrem occidi'? Atqui ipsum verbum videtur habere vim coactae veri-
tatis. Quid ergo aliud intueri debeo quam vocem? Si semel hoc audissem, 8.1
lex tamen me iam appellaret: saepius dixit, in eadem voce perseveravit.
Viderimus an in aliis partibus demens fuerit: hic tamquam sanus
perseveravit. De confesso ergo sumpsi supplicium, atque ad me non 9.1
pertinet an is qui confessus est nocens fuerit. Fingite enim esse aliquem
qui aliquo modo confessus sit, hunc a magistratu occisum, postea
apparuisse aliquo casu falsum fuisse quod dixisset: num agi cum
magistratu potest? Lex quae confessum puniri iubet sententiam ipsi 5
relinquit.
  Descendamus tamen eo, quoniam filius est, ut quaeramus an ille etiam 10.1
parricida fuerit. Nec mihi necesse est dicere illa quae ab accusatore dicta
sunt. Habuerit ille causas propter quas deferret, habuerit testes suos,
habuerit argumenta (et profecto creditis non sine magna fiducia delatum
esse tanti criminis reum); mihi in argumentum sufficit genus absolutionis: 5
paribus sententiis absolutus est. Hoc in alio genere causae dubium est, in 11.1
parricidio vero, quod probari nemo voluit, quod falsum esse ad vota
pertinebat, diversam habuit pronuntiationem. Obiectum est alicui
mortalium quod patrem occidisset, quod eum cui lucem, cui haec bene-
ficia rerum naturae debebat, sua manu trucidasset—et hoc pars iudicum 5
credidit? Ego vero illos et probo et miror qui absolverunt: pars tamen 12.1
iudicum pronuntiavit factum esse parricidium [pars incredibile esse].
Hos movit quod probari poterat, illos quod negari. Reus ergo suspectus,
et in eam partem potius accipiendus, ut fecerit.
  Quid superest? 'Per dementiam confessus est.' At mihi pro causa mea 13.1
summum videtur argumentum ipsa dementia, etiam si confessus non
esset. Non sine causa videlicet vetus illa et antiqua aetas tradidit eos qui
aliquod commiserunt scelus furiis agitari et per totum orbem agi. Ut
nomina mentita sint, ut aliquid fabulae fingant, ab aliquo tamen exemplo 5
ista <et> experimento venerunt. Factum esse aliquid necesse est ut hoc 14.1
credibile videretur, sive istud di inmortales, qui non iudiciis falli, non
gratia circumveniri, non ignorantia decipi possunt, constituerunt. Ego
vero gratulor mortalitati. Colite, homines, innocentiam et nullam spem
inpunitatis ex secreto scelerum conceperitis. Licet nulli hominum pro- 15.1
spexerint oculi, licet nulla cuiusquam mortalium conscientia inter-
venerit, sub caelo tamen fecistis, et ille fusus per omnes rerum naturae
partis spiritus adfuit. Erat, erat illic potentior testis: non quidem apud
iudicem dicet nec oratorum interrogabitur artibus, sed loquetur ore 5
vestro. Tu forsitan, cum miserum patrem trucidares, tollentem ad sidera 16.1
manus risisti; inane hoc supra nos vacuumque cura caelestium putabas.
Sunt illa vera quae extremo miseri spiritu dicebantur: 'dabis mihi,
scelerate, poenas: persequar quandoque et occurram.' Et quod ad me
quidem pertinet, iudices, non aliam huius dementiae putem fuisse 5
rationem, quae coepit post absolutionem. Nec tamen illa mihi vana 17.1
quorundam videtur esse persuasio, qui credunt non extrinsecus has furias
venire nec ullius deorum inpulsu hanc mortalibus incidisse dementiam,
sed nasci intus: conscientiam esse quae torqueat, animum esse qui urat.
Iterum gratulor: bene hercule factum est quod, etiam si omnes fefelleri- 5
mus, effugere non possumus nos. Ite nunc et dicite: 'demens erat cum 18.1
confessus est.' At mihi videtur demens fuisse cum occidit. Ergo quod-
cumque illud furoris genus aut poena a diis inmortalibus constituta aut
confessio quaedam nocentis animi videretur. Videamus tamen quomodo 19.1
insanierit. Si per praecipitia ferretur, dicerem: agit aliquis deorum; si in
obvios occurreret, dicerem: ultionis quaeritur materia. Nunc vox una,
vox eadem ad iudices et per totam civitatem: 'ego te, pater, occidi.'
〚Invenire liceat quid factum sit.〛 Non est dementia. 'Ego te, pater, 5
occidi.' Hoc si vos furorem vocatis, idem pars dixit iudicum. Nihil
variatum, nihil ex more aliorum insanientium mutatum est. 'Ego te,
pater, occidi'. †Longa confessio est repetita totiens confessio est.†
  Ecquid concipitis animis imaginem illam quae hoc coegit? Stabat 20.1
profecto ante oculos laceratus et adhuc cruentus pater, ostendebat effusa
vitalia; totus ille ante oculos locus, totum scelus mente et cogitatione
†perflexum†. 〚Non potest fieri ut per dementiam videatur totiens con-
fessus qui numquam negavit.〛 Ite nunc et paribus absolvite. 5