SERMO
|
|
Iterum illa communia: omne privilegium contra reliqua iura esse;
|
315.8.1
|
viris fortibus non posse praemia persolvi nisi cum aliqua inclinatione
|
|
legis alicuius. Haec iam prompta ut comparemus: etiamsi contra legem
|
|
optamus, utram tamen magis servari legem placet: utrum eam quae
|
|
honorem dat bene meritis an eam quae constituit poenam peccantibus?
|
5
|
Deinde specialiter: utrum eam quae honorem viro forti dat an eam quae
|
|
poenam desertori constituit? In utraque re speciosus et apertus tractatus
|
9.1
|
est; nam describere possumus quanta cum difficultate fortiter pugnetur
|
|
et quanto cum periculo, et excusare et dare veniam aliquam †ut natura
|
|
dignum sit et difficile fortiter pugnare†: quid mirum esse aliquem qui
|
|
<sibi> parcat? Hic clamor ille utriusque exercitus, tela illa in os et in
|
5
|
oculos venientia et cadens secundum latus commilito, tum gemitus vul-
|
|
neratorum et fragor ille armorum et nitor ferri. Deinde, cum com-
|
|
paraverimus leges, nihilominus et molliamus quaestionem.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non utique perit lex. Quare? Quoniam plurima accidere possunt ut
|
10.1
|
desertorem non vir fortis occidat. Haec enim sic dixi tamquam
|
|
inpunitatem desertoris peterem; nunc de poena nihil detraho desertoris,
|
|
de ministro tantum, de manu tantum quaeritur. Frequenter autem
|
11.1
|
necesse est accidat ut desertorem non vir fortis occidat. Finge deseruisse
|
|
aliquem et neminem fortiter fecisse: incolumis erit desertor? Finge
|
|
fortiter pugnasse aliquem, sed in ipsa pugna debilitatum, ita ut manum
|
|
amitteret: numquid non necesse est subire aliquem hoc ministerium?
|
5
|
Hoc de alienis. Praeterea lex quae desertorem a viro forti occidi iussit
|
12.1
|
nihil cogitavit de hac necessitate. Quaedam, etiamsi nulla significatione
|
|
legis comprehensa sint, natura tamen excipiuntur. An hoc cogitatum
|
|
esset, ut pater filium occideret? Ut frater fratrem occideret? Nam id
|
|
quidem profecto vix natura ipsa videbatur admittere, ut in eadem acie
|
5
|
pater fortiter faceret, filius desereret. Itaque si illud non praemii nomine
|
13.1
|
peterem, si aliter gratiam mihi retulissetis, recusarem; dicerem: 'non
|
|
utique occidere debeo.' Plus est quod opto. Lex desertorem et virum
|
|
fortem nominavit. Mutata sunt omnia: filius deseruit.
|
|
Ergo haec dixi adhuc: debetur mihi quodcumque praemium, debetur
|
14.1
|
vel contra legem; mea lex utilior est rei publicae; non utique contra
|
|
legem peto, quoniam multa accidere possunt ut non vir fortis occidat;
|
|
non contra legem peto, quoniam fieri non potest ut lex hoc voluerit, ut a
|
|
patre filius occidatur.
|
5
|
〚Renuntio, res publica, non utor honore constituto. Nemo queratur
|
15.1
|
de iniquitate praemii mei, nemo me inpotenter uti fructu virtutum
|
|
existimet. Non feci fortiter. Erratis, commilitones: blanditus est mihi
|
|
imperator; decepit te fama, civitas. Ego fortiter, homo senex? Ego
|
|
fortiter, desertoris pater?〛 At putate me hoc optinere non posse: non
|
16.1
|
utor honore virtutis, non subeo onera viri fortis. Nolite mihi dare
|
|
praemia: non occido desertorem tamquam vir fortis. Dimittite me a
|
|
merito meo, liberate me nomine. 〚Et sane quam habetis aliam vindictam.〛
|
17.1
|
Lex occidi a viro forti desertorem voluit tamquam inutilissimum,
|
|
tamquam inimicissimum. Neque enim poenam hanc viro forti con-
|
|
stituit, neque imposuit recusanti, neque ullam necessitatem nolenti.
|
|
Quid enim facietis si non occidero? Quis est huius constitutionis exitus?
|
5
|
Legem nullam habetis. Sed vindicare vos vultis: adhibete carnificem,
|
18.1
|
occidite utrumque. Bene hercule exhortamini: est quare arma senex
|
|
resumam. 'Fortiter fecisti, plurimum rei publicae tuae praestitisti, velis
|
|
nolis.' Quid igitur haec ad parricidium? 'Et filium occide, et parum sit
|
|
tibi perdere.' Vehemens erat si dicerem: 'nolo occidere'; ignoscetis mihi
|
5
|
dicenti: 'non possum; manus illa, quae fortis dicebatur, defecit.'
|
|
Scio nunc me, iudices, reprehendi a bonis patribus tamquam praemium
|
19.1
|
optare nesciam. Melior enim et indulgentior pater hoc diceret: 'Donate
|
|
meritis meis filium. Ita ego quod fortiter feci, quod tantum hostilis
|
|
sanguinis fudi, quod inter momenta victoriae fui, non est pro opera
|
|
duorum?' Ego, si melior essem pater, illud quoque simpliciter con-
|
20.1
|
fiterer, deseruisse filium mea culpa. Quid enim necesse fuit educere in
|
|
aciem adulescentulum? Quid necesse fuit rudes annos cum gravissimo
|
|
hoste acerbissimo proelio componere? Aut certe si tantus gloriae amor,
|
|
si tanta cupido laudum, recedere a filio meo non debueram. Et feci,
|
21.1
|
iudices, primum, et, tamquam instituerem filium rudem militiae, non
|
|
procul a latere reliqui. Decepit me ardor ille belli; ut primum signa
|
|
canere coeperunt, ut primum * * *, totum animum percussit patria, sola
|
|
virtus. Adulescentulus interim rudis in illa nube pulveris, in illa
|
5
|
confusione permixtarum utrimque legionum virum fortem sequi non
|
|
potuit. At ego infelix etiam invidiam filio feci, et spolia retuli quo minus
|
|
illi ignosceretur.
|
|
Quo me ducis, anime? Quo me trahis, adfectus? Placet causa; sed
|
22.1
|
aliud optavi. Nihil est quod ex meo favore speres, iuvenis infelicissime;
|
|
nullam fiduciam ex hac quantulacumque operae meae gratia capias.
|
|
Moriendum est. Debetur hoc sane disciplinae militari, debetur castrorum
|
|
severitati. Infelix exeuntium omen miseraeque primitiae! Si alterum
|
23.1
|
utique ex domo nostra destinabatis, cur non senem potius traxistis?
|
|
Quid nunc tibi proderit, miserrime adulescens, quod modestus in pace,
|
|
quod pius? Et si contigisset civitati felicior quies, optimus filius eras.
|
|
Moriendum est. Quid tibi praestare infelix pater possum? Cum duceris,
|
24.1
|
flebo, plangam. Hos quos sumpseram modo ex victoria publica laetos
|
|
habitus abducite. Merui ambitiosus pater scilicet ne quid de militari
|
|
severitate detraherem, ne viderer vir fortis desertori ignoscere. Conten-
|
|
tus fui post tot merita, favente tota civitate, ut tantum innocens essem.
|
5
|
Et ecce iam miserantes video iudicum vultus; quorundam deprehen-
|
25.1
|
duntur lacrimae. Potui plus optare, potui. Sic quoque ego te, fili, occidi.
|
|
At tu, quisquis es in quem transferetur hoc infelix ministerium, supremas
|
|
audi patris miserrimi voces. Hoc saltem fortunae meae praesta: semel
|
|
ferias.
|
5
|