SERMO
  Quid dicimus? Quomodo haec uxor et heres erit et adultera non erit? 325.1.1
Quomodo, si conscius nullius flagitii fuit maritus, illius potissimum
fidei haec hereditas mandata est? Invenienda est enim aliqua causa
propter quam heres sit. Numquid hic dives hanc speciosam adamavit,
cum ipsa loqui nihil ausus est, locutus est cum viro (et inde opinio), dum 5
captat, fecit testamentum?
  Quaedam, etiamsi themate non continentur, natura tamen ipsa mani- 2.1
festa sunt: matrimonium inter hos non esse qui litigant videtur mihi luce
clarius; non enim ego intellego †litem fidei tacite commissam nisi con-
scio†. Hoc eo pertinet, ne quis iudicum manifestas exigat probationes.
Non est causa quae recipiat testem, non est causa quae recipiat con- 5
signationem; scrutamur conscientiam eius qui adversarius est. Totum 3.1
ergo hoc iudicum opus est, ut inveniant veritatem, quae ita demum
poterit esse manifesta in causis latentibus et natura conditis si nihil
existimaverint exiguum quo inveniri veritas possit. Sic ergo prae-
parandus est animus iudicum ut etiam levioribus argumentis commoveri 5
possit. Difficile est quidem natura probare tacitum fidei commissum. 4.1
Quomodo tamen probamus? Quaedam, etiamsi per se firma non sunt,
comparatione vincunt. Hereditas aut ad pauperem pertinet aut ad uxo-
rem pauperis; si ad pauperem non pertinet, ad uxorem pertinet. Elogium
scriptum est palam. Certe et manifeste electus hic est ad transitum here- 5
ditatis, huius silentium et fides est utique de restituenda hereditate. Ergo
debet restituere alicui; si non huic, statim interrogo: cui? Habent hoc 5.1
incommodi controversiae scholasticae, quod quibusdam respondere non
possunt: sed quaedam incommoda huius generis etiam in forum ali-
quando descendunt; et ideo difficultatibus quoque utendum est.
DECLAMATIO
  Ergo tibi non debetur. Superest ut alicui debeatur. 'Non' dicis 6.1
'superest ut huic debeatur.' Fidei tuae commissa hereditas est. Quam
committendi causam putamus? Necesse est infirmam esse personam cui
restitui oportet. Cum infirmam dico, non statim infirmiorem dico quam
te? Non aestimabimus per te ipsam fortunae inbecillitatem? Pauperem 5
fecit heredem. Ergo oportet inveniri personam quae possit esse sub 7.1
tutela tua, cui minus tuto relicturus fuerit hereditatem quam tibi. Ergo
infirmam personam oportet esse feminae, et, si quid ad hanc infirmitatem
adici potest, pauperis feminae. Adsum huic feminae. Duxi ex tua 8.1
persona argumentum, ducere ex nostra volo. Dico hunc animum fuisse
divitis, ut hanc faceret heredem. Cuius fidei committit? Maritum scripsit
heredem. Ergo si neque inveniri persona infirmior potest altera quae
tibi subiciatur quam haec, neque familiarior huic quam tua, credibile est 5
idcirco sic scriptum esse testamentum.