SERMO
|
|
Bis damnato huic demus oportet patronum; nam etiamsi proxime
|
331.1.1
|
absolutus est, bis tamen damnatus est.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Qui capitis accusaverit neque damnaverit, ipse capite puniatur.' Lex
|
2.1
|
haec est qua iudicium continetur, haec est qua ego istum accusem, haec
|
|
est quae utrumlibet horum occisura sit. Ergo hac lege sola accuso. Nemo
|
|
dubitaverit hanc legem esse iustissimam; sed quas causas habeat postea
|
|
dicam.
|
5
|
'Non accusavi te' inquit 'capitis sed iniuriarum.' Primum igitur hoc
|
3.1
|
intueri vos oportet: si quid damnatione, si quid ultione dignum non
|
|
habet ius suum, debet iudex sequi †debet sequi† proximum. Nulla tanta
|
|
providentia potuit esse eorum qui leges componebant ut species
|
|
criminum complecterentur; nam et semper caventes nequitia vicisset et
|
4.1
|
ius ita multiplex atque diffusum esset ut pro incerto haberetur ignotum.
|
|
Fecerunt ergo ut rerum genera complecterentur et spectarent ipsam
|
|
aequitatem. Multa ergo invenientur frequenter quae legum verbis non
|
|
teneantur, sed ipsa vi et potestate teneantur: quale hoc est. Sane enim
|
5.1
|
concedam in praesentia tibi non fuisse illud iudicium capitis, si tamen
|
|
eandem vim habuit quam iudicium capitis, eandem poenam habere debet.
|
|
Fingamus enim plura esse scelera, sicuti sunt, quae morte punienda sint
|
|
(nam cum lex etiam eum qui falso accusaverit occidi velit, manifestum est
|
5
|
occidendum esse eum qui templa incenderit, occidendum esse eum qui
|
|
patriam prodiderit): quomodo non interest qua lege harum accusaveris
|
6.1
|
(quoniam id demum iure de quo quaeritur comprehensum est, ut qui
|
|
capitis accusaverit poenam patiatur), ita nihil interest quod genus iudicii
|
|
fuerit si eventus eodem rediturus fuerat. Num igitur dubium est quin
|
7.1
|
hic pro quo loquor, si esset iniuriarum tertio damnatus, periturus fuerit?
|
|
Extra quaestionem est. Quid ergo? <Non capitis> accusatum eum
|
|
existimari oportet cui damnato capitis poena imminet? Non pecunia
|
|
multabitur, non ignominia, non damno iuris alicuius. Quid ergo futurum
|
8.1
|
erat? Ut occideretur. Quid interest hoc qua lege, quid interest quo
|
|
genere iudicii? Fieri non potest ut hic capite periclitatus sit et tu non
|
|
capitis accusaveris.
|
|
Praeterea quam putamus fuisse causam conscribendae legis huiusce?
|
9.1
|
Hanc enim cum excusserimus, apparebit in istam quoque partem satis
|
|
esse cautum. 'Si quis capitis accusaverit et non damnaverit, ipse capite
|
|
puniatur.' Hoc, opinor, illi iustissimi legis huiusce latores spectaverunt,
|
|
ne quis inpune alteri periculum adferret. Homicidii genus putaverunt
|
5
|
petere spiritum hominis quem occidi non oporteret. Tu hoc fecisti:
|
10.1
|
accusasti innocentem; si tibi creditum esset, periturus erat is quem ac-
|
|
cusasti. Iudices eodem tempore de te pronuntiaverunt. Non potest
|
|
omnino ita circumscribi religio et severitas iudicii ut non poenam det
|
|
pars utralibet. Hoc absoluto qui periturus fuit, continuo id quoque
|
5
|
consecutum est, ut tibi esset poena patienda.
|
|
'At enim tertio tantum iniuriarum accusavi, et tu bis iam damnatus
|
11.1
|
eras iniuriarum.' Quid interest quae res fecerit istud capitis iudicium?
|
|
Nam et tu crimen gravius obiecisti quam priores obiecerunt. Vis scire
|
|
quam hoc verum sit? Semel iniuriarum damnato ignoscitur: illud morte
|
|
dignum videtur, si is qui bis iam damnatus est iniuriam fecit. Iam hoc
|
5
|
tale videtur quale hominem occidere. Ergo tu id obiecisti quod lex morte
|
|
dignum putavit, quod lex capite taxavit; capitis ergo accusasti.
|
|
Hoc loco iure depulsi ad convicia confugiunt. 'Bis tamen iniuriarum
|
12.1
|
damnatus est.' Poterat mihi satis esse quod tertio absolutus est. Sed
|
|
animadvertitis quales inimicitias sortitus sit: scitis illum iam innocentem
|
|
accusari solere. Sed facilius fuit ut traheret aliquid gratia, dum id fieri
|
|
sine periculo videbatur; ideo intentius iudices pronuntiaverunt postea-
|
13.1
|
quam talis pugna commissa est in qua perire alteri necesse sit. Omnia
|
|
igitur eius tulit qui reus capitis accusatur, periculum, sollicitudinem:
|
|
debet consentire iis etiam ultio.
|
|