<DECLAMATIO>
|
|
Ultio quae petitur? Quae adversus homicidas scripta est, quae
|
331.25.1
|
adversus eos qui ter iniuriarum damnati sunt scripta est. Neque ego
|
|
ignoro unde isti hic animus. Nova enim spes fecit hanc litem: homo
|
|
alioqui petulans quaerit quomodo inpune occidat, quomodo manibus
|
|
suis permittat omnia. Hoc ergo privilegium habeant qui bis iniuriarum
|
5
|
damnati sunt, ut tertio accusari sine periculo non possint? Hoc aequum
|
26.1
|
mortalium videri cuiquam potest? Vivit ille qui bis iniuriarum damnatus
|
|
est, qui duabus partibus perît civitati, quem petulantia sua morti iam
|
|
prope admovit: hic occiditur qui questus est? Utinam mihi contingeret
|
|
apud eosdem illos iudices causam dicere qui istum absolverunt, homines
|
5
|
mites et misericordes, et qui turpissimos quoque cives tamen servare
|
|
maluerint!
|
|