SERMO
  Quotiens hoc genus materiae dividam, necesse habeo id dicere quod 337.1.1
iam saepe dixi, me nullam voluntatem cuiusquam contra themata intel-
legere. Fortasse erunt aliqui qui existiment a paupere id solum quaeri, ut
invidiam diviti faciat: quod illi contingere etiam citra mortis propositum
potest. Hic ergo pauper apud me mori vult: agere debet ut moriatur. 2.1
Quid ergo est? Non aliter invidiam diviti faciet maximam.
  Prima quaestio illa est, an causae mortis ideo tantum sint adprobandae,
ne turpes lateant.
DECLAMATIO
  Mori volo. Nullam tam inhumanam quisquam crediderit esse legem 3.1
ut hominem innocentem et invitum detineat in luce; sed ita scripta lex est
ut poenam mortis constituat. 'Insepultus abiciatur is qui non ad-
probaverit causas.' Irascitur ergo lex ei qui non adprobatis senatui
causis perierit. Quae profecto non hoc existimavit, quemquam mori 4.1
velle sine causa. Sed cum duplex genus causarum sit, alterum ex iniuria
fortunae, alterum ex mala conscientia, hoc ipsum voluit adprobari
senatui, causas non esse deformes. Graves enim esse manifestum est,
cum homo mori velit. Ita senatui non de hoc cognoscendum est, hae 5
graves causae mortis an non; graves enim putat ille qui mori vult, hoc
satis est. Sed de eo cognoscitur, turpes sint causae an ex iniuria, ut dixi,
fortunae proficiscantur. Aliquis metu iudicii mori vult: dignus est qui 5.1
insepultus abiciatur. Aliquis conscientia turpis alicuius flagitii admissi
priusquam prodatur mori vult: dignus est qui insepultus abiciatur.
Adversus hunc scripta lex est, †hoc cavetur de hoc†. Ceterum quidem 6.1
tu ei qui tot lenocinia haec constituta vitae contempserit, qui non
detineatur his voluptatibus, dices: 'non habes graves causas moriendi'?
Respondebit: 'Odi vitam, relinquere volo. Tu me nocentem probes
oportet, ne sepeliri debeam.' 5
  Si tamen de hoc quoque quaerendum est, an graves causae sint 7.1
videamus. Perdidi domum, fortuito incendio, quomodocumque, tantum
domum perdidi: ecquid possum videri iustas habere causas moriendi?
Penates illos in quibus natus sum, qui mihi cotidiana imagine adhuc
versantur ante oculos, illos penates in quibus sacri aliquid esse credimus, 5
amisi. Hospes in civitate victurus sum. Perdidi liberos quomodocumque, 8.1
tantum liberos: ecquid iusta causa mortis est orbitas, et orbitas non
simplex nec tantum geminata, verum etiam in unum tempus conlata?
Adferant aliquid fortasse solacii mala divisa, et, sicut onera facilius
subeas si partiaris, ita hoc graves casus adlevare possis si non ingruant 5
ac semel veniant. Uno tempore plures liberos! Quid si et coniugem?
[Quod si per se grave est, et quod liberos amisi et eodem tempore amisi, 9.1
erant satis graves causae.] Adice nunc: haec omnia simul amisi et omnia
haec iniuria amisi: exercitus me expugnavit, sicut urbem hostis. Et haec
ipsa causa satis iusta erat voluntatis meae: odit me exercitus, pars populi
fortissima, pars populi optime de re publica merita. Illi milites victores, 10.1
illi hostium spolia referentes non me occiderunt sed liberos meos (puto
illos his aetatibus hostium pepercisse), <sed> coniugem meam (illa modo
victa civitas nihil, quod ad feminas pertinet, passa est praeter captivi-
tatem). Domum meam incendit: stant illae quas vicimus. Illud tamen 5
inter omnia gravissimum est: cum haec fecerint, existimant se iure
fecisse.
  'Omnia' inquit 'haec et ego passus sum.' Scio quo pertineat: ut videar 11.1
ego merito passus. Est et haec causa moriendi, si tantum peccavi, si eo
me deduxit error ut filios meos occiderem. Confitendum est de hac
gravissima calamitate: domum meam incendit exercitus, populus non
defendit. 'Omnia tamen eadem et ego passus sum.' Possum dicere hoc 12.1
tantum: ferre fortius potes, gratulor animo tuo. Sed ne mirum quidem
est quod tu ferre fortius potes: locuples es. Quid horum quae perdidisti
magnopere desideras? Domum, opinor, hinc enim incipiam, perdidisti: 13.1
infelix non habebis tectum quod subeas? In publico tibi manendum est,
et sub caelo? Fortasse etiam contulerint ista detrimenta deliciis tuis:
novimus animos vestros, novimus fastidia. Si non esset incensa domus,
subinde diruere, subinde mutare vos iuvat, et aliquid scilicet experimen- 5
tis adicere. Domum perdidisti: gravis iniuria fortunae novam habitare.
Sed uxorem perdidisti. Ne in hac quidem tibi multum desiderii est. 14.1
Quomodo enim vos, divites, recipitis matrimonia? Recipitis? Aliae vos
rapiunt voluptates, illa ministeria, illi imitati feminas pueri; inde fit ut ne
liberos quidem ametis. Ergo te possunt multa hortari. Praeterea subeunt
solacia: et uxorem tibi invenire facile est et liberos tibi alios educare facile 5
est. Non relinquunt dolori locum tot circumfusae voluptates. Ego haec 15.1
omnia passus sum pauper. Si dicerem: pauper domum perdidi, exutus
tamen omni censu viderer. Quomodo enim illa apud me remanserat?
Quia paterna erat. Pauper liberos perdidi, pauper uxorem perdidi: solus
relictus sum, solus destitutus sum. Inimicum divitem habeo. Adhuc 16.1
odia illa quae contra me cotidie acuit fortius sustinebam spe liberorum.
Iam mihi iuvenes erant, iam patrem tuebantur. Etiamsi quando me
aemulatio nostra in foro fatigaverat, erat quae exciperet coniux. Si in hoc
consisteret tota lis, an mihi grave esset vivere, vel uno argumento 5
probare poteram: inimicus me vult vivere. Hanc unam adhuc destinat
odiis suis ultionem.
  Cur enim dicere aliquid ausus sum? Cur mihi suspectum fuit quod 17.1
fortissimi milites vincerentur? Cur indignatus sum eorum bis terga caesa
qui poterant etiam bis victi tamen vincere? Intellego aversis auribus
accipi hanc partem orationis. Vicit enim, et bene etiam meritus de re
publica habetur. Et hoc inter causas mortis est. 5