SERMO
|
|
Non tantum nobis in hoc laborandum est, ut circumscriptus sit
|
343.1.1
|
adulescens, quantum in illo, ut circumscriptus sit a patre. Esse enim
|
|
iustam querelam eius qui redemit et reduxit, cum praesertim sub pacto
|
|
redemerit, manifestum est. Eximitur ex parte diversa rei persona: 'quod
|
2.1
|
factum est ne duceret ille, non pater fecit: rapuit dives, optavit puella,
|
|
pater tantum promisit.' Quomodo ergo fiet ut hic circumscripserit? Si
|
|
probat omnia facta huius voluntate. Alioqui, nisi hoc optinemus, frustra
|
|
plorabimus apud iudices.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Circumscriptum esse me probare prius volo quam ab isto circum-
|
3.1
|
scriptum. Pactus sum. Hoc pactum non servatur, nec potest repeti:
|
|
pecuniam inpendi sub pacto; neque pecuniam repetere possum neque
|
|
id propter quod inpendi habeo. Navigavi, laboravi (sic interim loquor)
|
|
quoniam promittebatur aliquid; hoc quod promissum erat praestari non
|
5
|
potest: circumscriptio est.
|
|
Hactenus causa fundamenta cepit; sequentia illa sunt, ut probem me et
|
4.1
|
ab hoc circumscriptum esse et indignissime circumscriptum. Animad-
|
|
vertitis, iudices, fiduciam circumscriptoris: 'alius rapuit, alia optavit':
|
|
ideo circumscriptio est. Neque enim umquam decurritur ad hanc legem
|
|
nisi cum rectum ius nequitia exclusum est. Si non alius rapuisset, ex
|
5
|
pacto reprehenderem. Sed nihil haec cavillatio proderit tibi, qua crimen
|
5.1
|
in generum et in filiam transfers. Nam si apparuerit iudicibus omnia te
|
|
volente facta esse qui promisisti, manifestum erit a te esse circum-
|
|
scriptum eum qui tibi credidit.
|
|
Igitur ab initio propensiorem te fuisse diviti non suspicionibus probo,
|
6.1
|
non eo quod credibile est. Capta filia tua, quam posuisti condicionem?
|
|
Eius futuram qui redemisset. Id elegisti discrimen inter duos petitores
|
|
quod facilius posset praestare dives. Deceptus es in hoc: ego redemi,
|
|
ego reduxi. Quo alio modo efficere potuisti ne mihi nuberet nisi hoc?
|
7.1
|
Dico ergo tua voluntate factum esse ut filia tua raperetur. Hoc quibus
|
|
colligo? Rapuit eam qui non amabat. Petierit enim sane: non redemit,
|
|
sub condicione hac non redemit—cur diutius moror? mihi cessit.
|
|
Non est ergo quod illum cupiditate inpulsum putes: carere illa poterat.
|
5
|
Adicio non fuisse illum rapturum nisi securum. Nihil loquor de patria
|
8.1
|
severitate, nihil de lege quae pro pudicitia minatur, quae mortem
|
|
denuntiat: ille rapuisset puellam alii destinatam, alii pactam, nisi fiducia
|
|
tui? Non est credibile. Sed ne illud quidem credibile est, filiam nuptias
|
9.1
|
optaturam fuisse nisi te volente: primum quod in nulla virgine tantum
|
|
audaciae, tantum confidentiae est ut apud magistratum et de re summa
|
|
audeat optare inconsulto patre. Et illa utique non fecisset: et noveram
|
|
puellam et propius in itinere cognovi. Adice quod numquam tam ingrata
|
10.1
|
fuisset puella ut nuptias optaret eius a quo non erat redempta, relinqueret
|
|
eius cui debebat libertatem, cui salutem. Hoc dico praeter illum iniuriae
|
|
dolorem, cum id perpessa esset in civitate quod non inter latrones, non
|
|
inter barbaros illos. Non est, ut dixi, credibile ut aut rapuerit ille sine
|
11.1
|
fiducia tua qui non amabat, qui plurimum timere debuerat, aut haec
|
|
optaverit sine auctoritate tua, et puella et contra eum qui de illa optime
|
|
merebatur et pro eo a quo et contempta erat et rapta. Existimo animum
|
|
tuum fuisse manifestum. Qui si apparet, a te circumscriptus sum.
|
5
|
Iam venimus ad illam tertiam partem causae nostrae, in qua ostendam
|
12.1
|
vobis quam inique sim circumscriptus. Nuptias filiae tuae pactus sum.
|
|
Non dico qua mercede: pactus sum. Fides supremum rerum humanarum
|
|
vinculum est, sacra inter hostes, sacra (quod nuper comperi) inter piratas,
|
|
tantae etiam apud malos auctoritatis ut, cum tradere mihi filiam tuam
|
5
|
nolles, negare aperte non sustinueris. Et qua mercede pactus eram? Ut
|
13.1
|
redimerem. Non dico a quibus, nondum dico quo periculo: scilicet male
|
|
tecum agebatur si cui coeperat plus debere quam tibi. In summa qualis
|
|
sit ista condicio sic aestimandum est: tu posuisti. Hoc ad meritum
|
14.1
|
pertinet, illud ad pericula. Navigavi ad piratas: in quos incidere miser-
|
|
rimum est, quaesivi. Omnes scopulos scrutatus sum, omnia litora
|
|
excussi. Accedit aliquid ponderis huic merito meo: pauper hoc feci, rem
|
|
diviti gravem, mihi necessariam. Et quare negata est? Ut conlocaretur
|
15.1
|
ei qui non redemerat, qui contempserat, qui piratis reliquerat. Tan-
|
|
tumne pecunia valet, tantum ille fulgor divitiarum contra veritatem
|
|
potest? Nunc ille melior.
|
|
'Non tamen ego feci.' Quasi circumscriptio in hoc sit solo quod non
|
16.1
|
actum per te est: est in illo quod promisisti, est in illo quod me donec ille
|
|
raperet distulisti. Non est hoc genus causae in quo omnia crimina
|
|
transferre possis. Initium a te est: promisisti. Si non erat in tua potestate,
|
|
statim circumscripsisti. Scilicet ego stultus qui virginem reduxi, qui
|
5
|
tantam curam egi verecundiae ut optari <non> possem. Non in totum
|
17.1
|
iactabo vobis, iudices, continentiam meam. Sine dubio perferre volui
|
|
ad patrem integrum munus, nec corrumpere quod praestarem. Aliquid
|
|
tamen fecerunt et mores puellae: severam videbam et asperam. Ne me
|
|
quidem tulisset.
|
5
|