SERMO
  De parte legis inter utrumque litigatorem confessum est. 344.1.1
DECLAMATIO
  Inscriptum esse id quod obicio non negatur: qua lege comprehendi 2.1
potuit hoc nocendi genus quod rem gravissimam fecit specie liberalitatis?
Omnia igitur ista quaecumque ex adverso dicuntur, 'donavi enim
pecuniam et servavi' et 'quo iure prohibetur?', eo pertinent ut appareat
inscriptum esse quod obicio. 5
  Hac parte finita et constituta, transeamus ad eam quae reliqua est, ut 3.1
ostendam esse maleficium. Nihildum de animo divitis loquor, nondum
prodo causas propter quas fecit. Solum fuisse filium meum credite
amatorem meretricis, huic redemptam esse meretricem: dico hoc esse
maleficium, et quidem omnium maleficiorum gravissimum. Levia sunt 4.1
illa quae patrimonium populantur, levia etiam quae adversus corpus
excogitantur: hoc non est legis viribus vindicandum quod saevit adversus
animum? Utrum igitur dicis non esse deforme, non esse inutile, mere- 5.1
tricem domi habere, an eum qui rem deformem atque inutilem effecerit
non esse maleficii lege comprehensum? Cuicumque mortalium grave erat
domi habere meretricem: hoc nomen suo loco tantum fortasse deforme
est, translatum in domum etiam periculosum. Dicam nunc ego hic 6.1
interceptam spem nepotum, inquinatam filii mei famam, futurorum
quoque annorum spem esse sublatam? Hoc igitur qui fecit non potest
non admisisse maleficium.
  'Sed periturus' inquit 'erat nisi id fecissem.' Scio quae partes forent 7.1
severioris patris: diceret ille: 'Mallem: levior ad me dolor pervenisset ex
morte. Infelices quidem qui liberos suos ad rogum deflent: summum
orbitatis est malum desiderare. Hoc vero intolerabile est, lugere
viventem, quotiens occurrit flere, †plenas† quasdam ducere exequias 5
dignitatis.' Ego sane hanc tibi remiserim partem qua colligis moriturum 8.1
fuisse. Utrum amore perisset non diu disputabo: vivunt qui amaverunt.
Itane? Quid minus rationis habet quam ut is mori velit qui habet propter
quod vivat? 'Stricto tamen gladio in secreto deprehendi.' Iam mihi narras 9.1
moras: ipsum illud secretum quaerere et putare interesse ubi pereat non
est ardentis in mortem impetus. Non fiunt ista nisi subito, nec quis-
quam, praesertim nulla gravi praecedente causa, spiritum ratione
deposuit. Et stricto tamen gladio et in secreto quid facientem vidisti? 10.1
Aptantem iam iugulo mucronem, iam incumbentem, iam paene
admotam usque ad sanguinem manum? Nihil horum. 'Flentem' inquit
'mirabar.' Maius fuisse periculum crederem si fleret antequam stringere
gladium coepisset. Non est igitur quod dicas te fecisse causa mea quod 5
ego non fecissem.
  Et iam hoc, iudices, satis erat †nisi et inscriptum et maleficium est†. 11.1
Quacumque a te mente factum est, ego laesus sum; etiamsi non vindicta
dolori meo deberetur, debeatur tamen solacium. Videamus tamen et quare
fiat ista res. Eandem meretricem amaverunt duo iuvenes, filii nostri. 12.1
Quaerebatur utrius esset. Volo te consulere an, cum scieris, pecuniam filio
tuo dederis, volo scire an, cum vidisses filium meum (ut putas) mori
volentem, tale aliquid de tuo timueris. Filius meus propter amorem dicit
se mori velle: amat et tuus. Hic deprehendam patrem: tu si periculum 5
mortis putasses, tum vero ad filium tuum cucurrisses. Quae fuit ergo 13.1
ratio? Non tu filium meum servasti, sed tuum emendasti. Una erat ratio,
credo, illius ab eo quo flagrabat impetu * * *, si amor transferretur, si
potestas illius deformitatis adimeretur.
  Vivit itaque filius tuus et honeste vivit et iam sine fabula vivit. At tu 14.1
mihi nurum meretricem dedisti, tu domum meam lupanar fecisti: et, ne
parum sit has iniurias intulisse, etiamnum vis adfirmare iudicibus filium
meum, nisi redempta meretrice, non fuisse victurum.