SERMO
|
|
Duo efficienda sunt diviti, ut sit tyrannicida, ut dignior sit praemio.
|
345.1.1
|
Ut tyrannicida sit non potest aliter efficere quam si κατὰ συναθροισμὸν
|
|
dignum se praemio probaverit et pro eo sit ac si occiderit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Quod primum dici oportet pro eo qui praemium petit, occidit tyran-
|
2.1
|
num. Num dubitari potest? Num de hoc controversiam ullam saltem
|
|
adversarius movet? Viderimus ergo quae sit comparatio utriusque
|
|
meritorum: interim, etiamsi maiora sunt divitis, alia sunt. Sit ille
|
|
optimus civis, sit egregie de re publica meritus: hic tyrannicida est.
|
5
|
Hodie porro de eo praemio contendimus quod lex tyrannicidae constituit.
|
3.1
|
Isti fortasse quod fecit profuturum sit cum petet magistratum: interim
|
|
vos ad hoc ius, ad hanc legem consedistis, interim rem publicam hic pro
|
|
quo loquor verbis legis appellat. Et mihi satis erat hoc apud vos
|
|
adprobasse, si tantum de eo quaereretur, an accipere hunc oporteat. Sed
|
4.1
|
quatenus in hanc contentionem descendimus, videamus quomodo se
|
|
tyrannicidam efficiat adversarius noster. De libertate patriae cogitavit:
|
|
nondum tyrannicidium est. Hortatus est aliquem, pecuniam dedit,
|
|
omnia fecit ut hic tyrannicidium faceret: simile esse hoc tyrannicidio
|
5
|
ut confitear, hoc ipso tamen apparet aliud esse quod simile est. Quis
|
5.1
|
autem vobis permittit inclinare leges et iura transferre? <Semel> con-
|
|
stituta sunt, semel finita sunt, suis finibus, suis verbis continentur. Et
|
|
fortasse utcumque tolerabile esset quaeri an pro tyrannicidio habere
|
|
deberetis voluntatem si tyrannicida non esset; nunc ut sit istud tyranni-
|
5
|
cidio simile, ipsi tamen praeferri non potest cui simile est. Ergo lex nobis
|
|
dat praemium, tibi non dat. Quod ad religionem iudicum pertinet,
|
|
hactenus causam finiri satis esset.
|
|
Sed quare non iam etiam †pactioni† eius respondeamus?—cum illa
|
6.1
|
quidem, iudices, prima confessione: esse istum bonae voluntatis fate-
|
|
mur, cupidum libertatis concedimus, dum et ille fateatur esse se parum
|
|
fortem, fortasse vitio infirmitatis, vel naturali vel quod ipsae per se solent
|
|
adferre divitiae. Simus voluntate contenti, non exigamus ab eo quantum
|
7.1
|
non potest, ut sciatis hanc esse inter duos differentiam, ut quidquid ille
|
|
voluit hic fecerit. Volo enim tecum loqui. Quid ad hanc legem †fu†
|
|
conscriptam audacter venis? Tyrannicidium tuum non dico adproba:
|
|
ostende. Quid fecisti? 'Pecuniam' inquit 'dedi.' Ita, iudices, ista lex emi
|
8.1
|
potest? Ad summum in re publica nostra honorem non animus, non
|
|
virtus, non manus mittit, sed arca et dispensator? Bene hercule negotiaris,
|
|
et excogitasti non mediocre non dico famae atque opinionis sed
|
|
patrimonii etiam tui, cum alioqui abundaret, compendium. Dic, dic
|
9.1
|
quanti emeris quod velis. Tu mihi dicis: 'pecuniam dedi et ex otiosa
|
|
iacente patrimonii parte aliquid numeravi', cum ego dicam: 'arcem
|
|
conscendi, satellites stravi, nefarium corpus repetitis ictibus trucidavi.'
|
|
'Pecuniam dedi, de tyrannicidio locutus sum.' Rem feceras periculosis-
|
5
|
simam, nisi in tyrannicidam incidisses. Satis sit vobis, o divites, hoc
|
10.1
|
vestras praestare fortunas, quod per dispensatores faeneratis, quod
|
|
familiam per procuratores continetis, quod pleraque possidetis absentes,
|
|
quod ignorantibus vobis et quiescentibus, si quis est tantae felicitatis
|
|
labor, per alienas manus transit. Contingat istud deliciis vestris,
|
11.1
|
contingat abundantissimae plerumque luxuriae: non dabitis tyrannicidiis
|
|
cognitorem, nec ad vos alienis periculis veniet fama virtutis. Velim narres
|
12.1
|
iudicibus, audiente populo, quem sermonem cum hoc adulescente
|
|
habueris, qua exhortatione sis usus. 'Premitur tyrannide civitas nostra;
|
|
cotidie gravia atque indigna patimur: opus est aliquo viro forti, opus est
|
|
aliquo bono cive, opus est liberatore tantorum malorum.' Si te haec cum
|
5
|
maxime dicentem interrogem cur non ipse facias, respondebis profecto:
|
|
'non possum, non is animus mihi, non id virium est', et adicies: 'tu
|
|
potes.'
|
|
Verum non contentus sibi adquisisse gloriam, etiam nobis detrahere
|
13.1
|
conatur: negat enim hunc iuvenem ad tyrannicidium fuisse venturum
|
|
nisi pecunia conductus esset. O quantum erras, dives, ac falleris qui
|
|
putas virtutem posse conduci et animum pecunia fieri. In omnia enim
|
|
sane lucro trahamur, ducat nos spes ad laborem, ducat ad patientiam:
|
5
|
nemo futuri temporis cogitatione periculum subit. Iturus aliquis in id
|
14.1
|
discrimen ex quo evasurum se non speret pecuniam spectavit? Scilicet ut
|
|
locupletior periret, ut si destitutum in illis cogitationibus manerent
|
|
tormenta, si tyranni ira, haberet illud intra conscientiam suam, accepisse
|
|
se pecuniam et paulo ante gravem argento manum fuisse. Ante igitur hae
|
15.1
|
versabantur in animo huius cogitationes, ante istud quod tu effecisse
|
|
pecuniam putas fecerat res publica, fecerat indignatio, fecerat ingenita
|
|
virtus. Nec tu, nisi hoc intellexisses, ausus esses loqui aut committere
|
|
tam periculosum alieno secretum: videras vultum, audieras cum rapere-
|
5
|
tur aliqua virgo ingemescentem.
|
|
Verumtamen cur non reponamus hanc contumeliam? Non pro re
|
16.1
|
publica dedisti. Scimus tyrannidem praecipue ad divites pertinere. Illa
|
|
quam dederas pecunia redimebas fortunas, pecunias tuas, immo salutem,
|
|
quandoquidem plerumque perire vobis in lucrum crudelitatis alienae
|
|
necesse est. Habes igitur satis magna istius liberalitatis tuae pretia. Securus
|
5
|
es nunc dominus, nunc dives; desisti fortunam tuam timere, desisti
|
|
odisse quidquid iactas. 'Ego tamen' inquit 'dedi quod esset pro praemio.'
|
17.1
|
Ideo ergo exigis ut res publica non reddat, et, si quid tu privatus
|
|
liberaliter fecisti, universam civitatem vis facere sordide? Quamquam ne
|
|
remittis quidem istud rei publicae, sed in te transfers; at ne voluntati
|
|
quidem tuae obligati sumus si pecuniam ideo dedisti ut praemium ac-
|
5
|
ciperes. Hic porro si quid avare, si quid cupide fecisset, tua potius
|
18.1
|
pecunia quam ipsa lege ad tyrannicidium conduceretur? Tu illi dicis:
|
|
'accipe pecuniam'; res publica dicit: 'opta quod voles'. Ut avarus sit et
|
|
cupidus, utrum plus est?
|
|
Verum hic se adfirmat ne praemia quidem ista spectasse cum faceret:
|
19.1
|
'Oblitus sum' inquit 'ante omnia salutis meae. Commodum civitatis
|
|
universorumque spectavi, tum, si quid ad me proprie pertinebat, famam
|
|
ituramque in posterum gloriam huius quae subinde obicitur paupertatis,
|
|
si quidem facilius virtutem aluit.'
|
5
|