SERMO
  Potest venire in dubium quo genere divisionis uti nos in hac contro- 254.1.1
versia oporteat. Videtur enim quaedam posse dicere etiam citra roga-
tionem advocatus huius exulis per quae ius manendi vindicet. Utrum
ergo haec quae citra rogationem quoque pro illo futura sunt dicemus
ante principium, an statim rogationem? Species eo ducit ut, quoniam 2.1
et praecedant et leviora videantur, [et] prima sint. Sed ratio diversum
mihi suadere videtur, ideo quod necessaria nobis quaestio superabit, an
haec rogatio contra legem feratur: in cuius parte sint necesse est illa
quaecumque dicturi sumus—an videatur hic etiam alia lege remanere 5
potuisse, an rogationem ferre oporteat ad singulos pertinentem, an
contra legem, an haec rogatio contra legem sit, an meruerit ille remanere.
DECLAMATIO
  Si aut minus verecundus esset is quem rogatione mea retinere in civi- 3.1
tate constitui aut iudicia felicius expertus, nihil contione, nihil con-
scripto meo, nihil denique opera rogationis opus esset. Prima igitur
carere hac invidia vel propter hoc possum, Quirites: nemo enim credi-
derit me rogatum ab eo ad vos processisse qui ipse ut remaneat non 5
laborat. Verum ille quidem multas, atque utinam minus potentes, huius 4.1
propositi sui causas habeat: ego praeter cetera propter hoc quoque eum
existimo esse retinendum, quod manifestum fecit ad indicium tyrannidis
adfectatae venisse non remanendi cupiditate. Quod nisi vetustissimum
ius, Quirites, eos qui secreta ad rem publicam pertinentia indicassent 5
remanere in civitate iussisset, forsitan dicendum mihi necessario existi-
marem qua gratia hic pressus, quibus inimicitiis in exilium esset actus.
Sed quid necesse est repetere haec quae videtis? Et quod ad animum 5.1
quidem illius pertinet, satis vobis est, ut existimo, probatus, quod
quamquam damnatus, quamquam in exilium actus, rei publicae tamen
non potuit irasci: indicium professus est. Viderimus an verum; interim
tamen nihil eum finxisse manifestum est quod persuaderi tam multis 5
utique potuerit. Causam qua condicione dixerit damnatus, exul, contra 6.1
potentem, contra gratiosum, quid necesse est diu dicere, quando is
exitus iudicii fuit ut non plures sententiae pro adversario fuerint? Non
enim causa victus est sed legibus, sed publica humanitate; quae quidem
ipsa me in hoc exhortata est, ut rogationem ad vos de retinendo cive 5
ferrem in civitate tam misericorde.
  Negant rogationem esse recipiendam quae ad singulos homines per- 7.1
tineat. Ego porro hoc in eo iure quod perpetuum et in omnia tempora
scribitur existimo esse servandum. Potest enim dici mihi: 'in honorem
hominis unius obligas tempora futura, et omnes eadem necessitate con-
stringes.' At quotiens ad praesens tantummodo tempus rogatio fertur, 8.1
ne ferri quidem nisi de singulis potest. Quod si hanc tollimus consue-
tudinem, nec duces ad exercitus deligemus nec provincias decernemus
nec imperia prorogabimus: omnia enim ista rogationibus ad singulos
pertinentibus consummantur. 5
  'At enim contra legem rogatio est.' Si confiterer, dicerem tamen non 9.1
fere rogationis esse causam ubi lex est. Quid enim necesse est convocari
tribus, contrahi populum, si idem effici iure vetere et iam olim con-
stituto potest? Igitur si rogatio supervacua ubi lex [non] est, non fere
poterit ferri nisi contra alicuius legis voluntatem. Et hoc tamen apud 10.1
quos dicit? Video enim praescriptione me excludi posse iudicio. [et]
In rebus parvis ac †periculosis† ista iudex recipiat. Ceterum quidem
quotiens de iure populi agitur apud populum, cui mutare, cui obrogare,
cui ferre quas velit leges, accipere quas velit rogationes liceat, numquam 5
se ipse deminuet.
  Quomodo tamen rogatio ista contra legem [et contra commodum 11.1
suum] contraque eam quae hunc in exilium misit? Non iure novo sed
vetere atque olim constituto reversus est, manere etiam citra hanc roga-
tionem potest.
  De quo priusquam loquar, necessario illud quod ab adversariis fre- 5
quentissime obiectum est depellendum videtur. 'Cur enim,' inquiunt, 12.1
'si remanere suo iure poterat, expectavit rogationem?' Ut verecundia ei
adeo nihil apud vos prosit ut etiam in causa plurimum noceat, ante
omnia non miror hominem iudicia totiens infeliciter expertum, tot in
civitate inimicos habentem, nihil temptasse privatim. Litigavit innocens 5
reus: damnatus est. Detulit adfectatae tyrannidis reum (ut pars iudicum
putat) manifestum: impedimento publicae humanitatis victus est. Hodie
citra rogationem contra ius vestrum, contra potestatem populi pugnabit?
Ille tamen mihi alias et, ut dixi, graviores in exilium abeundi causas 13.1
videtur habuisse. Absolutus est quidem reus, sed innocentem se esse
accusatori nondum persuasit. Ego vero non miror quod hic timet adhuc
civitati, quod velut inpendentem quandam omnibus nobis ruinam suf-
fugere et evitare quod praevidit periculum cupit. Sed tanto magis reti- 5
nendus est.
  Putemus alioqui citra rogationem talem institutam esse legem qualis 14.1
esset si hic in civitate remanere vellet. * * * lex quid dicit? 'Qui secretum
ad rem publicam pertinens indicare voluerit habeat remanendi potesta-
tem.' Nemo dubitabit an indicaverit. Verba igitur legis pro nobis omnia; 15.1
sed ad interpretationem voluntatis vocamur. Nec enim secretum putant
esse nisi quod certum adprobatum sit; negant indicari nisi id de quo
non dubitetur. Ego autem existimo legum latori non defuisse eloquendi
facultatem ut, <si> adprobatis demum iis quae detulisset remanere in 5
civitate exulem vellet, id ipsum plane aperteque diceret. Nunc conten- 16.1
tum puto esse legum latorem voluntate eius †retinuit†. Satis est igitur
ut nihil finxerit, nihil cupiditate revertendi mentitus sit, nihil denique
ideo fecerit ut remaneret. Vos quid dicitis? Mentitum eum vultis? Inter-
rogemus partem iudicum. Non accuso nunc reum: evasit, absolutus est; 5
habet beneficium legis. Illud tantum contentus sum dicere, fuisse aliqua 17.1
quibus index moveretur: illa quae moverunt iudicum partem, illa quae
tot tristes sententias effecerunt. Iam ergo animum dignum habeo emen-
datione fortunae: cum adfectari tyrannidem putaret (sic enim loquamur),
non dissimulavit, non ultionem putavit, non, cum ipse patriam perdi- 5
disset, invidit, sed venit in civitatem, et suscepit gravissimum laborem
et novas inimicitias et recentem aemulationem. Non excepit divitem ab
indice fortuna.
  Haec ego dicerem etiamsi victus iudicio esset. Nunc fortiter hoc pos- 18.1
sum contendere, quod fuisse dicitis eum causa inferiorem. Quid est
igitur? Lex iubet eos absolvi qui pares sententias tulerint. Inputabitis
istud publicae misericordiae, inputabitis humanitati. Non ego arguo
hanc legem, sed dico esse communem. Eodem enim tempore non id 5
modo quaesitum est, an adfectatae tyrannidis reum damnari oporteret,
sed illud etiam, an hunc remanere in civitate oporteret. Quod si pares 19.1
sententiae periculo prosunt, pro utroque sunt. An vero adfectatae tyran-
nidis reus absolvatur quoniam non plures pro accusatore quam pro
reo sententiae fuerunt, hic qui †periculi qui exilii† vel eandem vel etiam
graviorem poenam †experiretur†, non eandem experietur legis huma- 5
nitatem?
  (Haec de iure, haec de rogatione. Illa iam de aequitate.) 20.1
  Dignum esse existimo qui maneat in civitate. Pericula nostra tempta-
vit; servitutem rei publicae discutere, quantum in ipso erat, voluit.
Nescio an plus debeamus si ad indicium non certis argumentis perductus
sit. Nam si manifesta detulisset, si ea de quibus dubitare nemo nostrum 21.1
posset, crederetur cupiditate manendi in civitate fecisse. Solam pietatem
in causa indicii habuit qui in urbem detulit litem, et litem iniustam con-
dicione: ex altera parte solus et exul, damnatus, ex altera parte homo
potens, gratiosus. Omnia ista diligenter perpendite: intellegetis non esse 5
sententias pares. Quid est igitur? [cur] 〚Ego etiam pro ipso qui absolu-
tus est reo existimo esse manere hunc in civitate.〛 Illud dicere pro re 22.1
publica satis erat: habemus in civitate custodem, inquirit adhuc. For-
sitan omnia iam videre non potuit exul, non omnia iam clara perspicere.
Hoc visum iri <puto> pro opinione eius qui absolutus est: non timebi-
tur quamdiu hic fuerit in civitate. Immo hercule si mentitus est, si fictum 5
detulit crimen, satis alioqui daturus est poenarum inter inimicos potentes
et inimicos gratiosos.