SERMO
|
|
Exulem illum qui occisus sit dicemus, antequam damnaretur, fuisse
|
351.1.1
|
civem seditiosum, omnibus sceleribus confossum; sed in illis quoque
|
|
diu non fiducia innocentiae verum audacia nescio qua omnia fingendi
|
|
atque dissimulandi latuisse, et, quemadmodum multos similes sui amicos
|
|
habuerit, sic non pauciores habuisse inimicos. Vix quidem illum,
|
2.1
|
quamvis in manifestis sceleribus, nescio qua audacia repugnantem
|
|
damnari potuisse. Expulsum autem (quod fere sceleratis pectoribus
|
|
veniat) graviter tulisse poenam ac praecipue auctoribus eius fuisse
|
|
infestum: quibus ut referre gratiam posset, quaesisse occasionem reditus.
|
5
|
Quod ut posset contingere, prius conterrere voluisse patriam, ut in
|
3.1
|
communi servitutis metu non tanti unius exulis reditum quanti securi-
|
|
tatem omnium iudicaret. Dictitare igitur coepisse apparari tyrannidem,
|
|
instare patriae gravem servitutem: quaedam se comperisse. Has eius
|
4.1
|
voces frequentes, cum forte eadem iter faceret, ad divitem perlatas; et
|
|
protinus motum tali rumore certius aliquid ex ipso voluisse scire,
|
|
quidnam exul loqueretur, an arma aliqua [apud eum], an vestigia saltem
|
|
tyrannidis reperiri possent. Sibi quoque exulem dixisse apparari tyran-
|
5
|
nidem, sed nihil praeterquam inania verba se apud eum comperisse. Illum
|
5.1
|
autem hoc ipso accensum, quod fabulis suis iudicaret etiam a divite
|
|
haberi fidem, non distulisse quod diu cogitasset: misisse ad senatum
|
|
indicii epistulam. Ad nuntium tam atrocis rei attonito universo senatu,
|
|
divitem indicasse quid ipse comperisset, quemadmodum sibi quoque
|
5
|
eadem denuntiasset. Intellexisse vanam illius, sine ullis argumentis,
|
6.1
|
vocem; itaque dixisse nihil scire exulem, supervacuo revocari. Ceteros
|
|
autem, qui attoniti erant, decrevisse tanti non esse unius exulis reditum
|
|
ut diutius tali metu sollicita teneretur civitas. Hoc decretum senatus
|
7.1
|
non omnibus fuisse notum (etenim festinatione quoque in eiusmodi
|
|
metu praecipitari solere omnia), legem illam quae exulem intra fines
|
|
iuberet occidi nemini fuisse ignotam. Eum igitur qui multos inimicos
|
|
haberet, non omnibus decreto senatus, omnibus iure exulis noto, intra
|
5
|
fines occisum non esse mirandum.
|
|
Multum adiuvat in defensione personae divitem, quod est integer;
|
8.1
|
in qua parte etiam gloriari potest, ut dicat se odisse etiam aliena scelera.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Tyrannidem paro. Vides enim: cum sceleratis mihi convenit, revocari
|
9.1
|
exules volo, non etiam facta illorum, <non> consilia deprehendo. An
|
|
ego, si hoc cogitassem, tam aperte omnia egissem et ipse potissimum ad
|
|
exulem issem? Protinus me ac propositum meum innocenti aperuissem?
|
|
Non hoc ipsum timere debui? Adiecissem huic suspicioni sententiam
|
5
|
meam, ut viderer timere indicem? Nihil debui minus quam in metu
|
|
ipsum metum prodere.
|
|