SERMO
|
|
Divitem hunc dicemus natum honesta domo, patre militari, forti viro;
|
352.1.1
|
a primis statim annis adsuevisse studio armorum, magnum per se militiae
|
|
usum collegisse. Cum autem subito bellum incidisset, factum alium
|
|
ducem non iudicio sed quodam casu et incerta populi aura (nec sane
|
|
vacasse tam subito dilectum ducum agere)—factum ducem qui nullum
|
5
|
militiae usum haberet; nec aliunde victam duobus proeliis urbem. Tum
|
2.1
|
demum intellexisse populum qualem haberet ducem; et ante omnes
|
|
amicos paternos frementes venisse ad divitem, palam questos de duce,
|
|
adiecisse: 'pater tuus, si viveret, pro patria arma cepisset: non esset
|
|
passus vexari rem publicam et hostium armis et imperiti ducis consiliis.'
|
5
|
Accensum his vocibus pro salute ac libertate omnium pia arma cepisse,
|
|
privatas quoque adiecisse vires. Urbe egressum solutos laetitia victoriae
|
3.1
|
hostes et nihil minus quam eruptionem timentes oppressisse. Hac
|
|
victoria accensum, quasi in aemulatione, gravi dolore exarsisse ducem.
|
|
Cum diceret malo exemplo militare privatos, et cum omnes amici divitis
|
|
cum divite essent, non difficile persuasisse ut portas cluderent. Milites
|
4.1
|
autem confecto proelio ad gratulationem redeuntes portas clusas
|
|
obstipuisse; posteaquam vero iussi sint arma ponere, aliquanto gravius
|
|
exarsisse: veluti parricidas se excludi et armatis hostibus inermes obici.
|
|
Hanc seditionem volentem sanare divitem tempus petisse, non magis
|
5
|
deliberandi quam rogandi; et triduo illo nihil aliud egisse quam modo
|
|
singulos, modo universos rogasse. Illos quoque securiores fuisse postea-
|
5.1
|
quam ex toto recessisse hostem crediderint. Redisse autem se a bello ad
|
|
iudicium, et in conscientia maximi meriti gravissimum sibi crimen
|
|
obici, ut qui solus rem publicam defenderit opprimere voluisse dicatur.
|
|