SERMO
|
|
Petitor necesse est infamet dispensatorem suum et dicat ab adversario
|
353.1.1
|
corruptum, et ea fiducia esse illum infitiatum, cum promitteret dispen-
|
|
sator negaturum se etiam in tormentis. Itaque ab adversario natum, cum
|
|
lis esset: 'dispensatores torqueamus.' Alterum hunc dispensatorem sani
|
2.1
|
propositi dicet, qui semper accepisse se palam dixerit, et statim cum
|
|
datus sit in tormenta, hoc sibi proposuerit: 'quid? ego quo praemio
|
|
mentiar?' confessum esse. Et hoc in locis valens est: 'Tuus dispensator
|
|
accepisse se ait, meus dedisse negat. Huius potentior vox est: potest
|
5
|
enim etiam per alium numerata videri pecunia.' Initio autem dicet hunc
|
3.1
|
sibi placuisse servum, et ideo supra rationes esse positum; sed postea et
|
|
licentia sua et securitate domini, qui illi plurimum crediderit, isse in
|
|
vitia, a multis corruptum antequam ab hoc, et ideo se deposuisse: hanc
|
|
sibi deponendi fuisse causam, cum videret in malo statu rationes esse.
|
5
|
Hoc necesse est adicere, quia urgetur per interrogationem quam causam
|
|
deponendi habuerit.
|
|
Infitiator dicat oportet dispensatorem suum finem tormentorum
|
4.1
|
quaesisse: ideo confessum ut dimitteretur.
|
|