SERMO
|
|
Fuisse quosdam utriusque inimicos hic tutor dicet, qui ab initio moleste
|
355.1.1
|
tulerint non ipsis potius relictam esse tutelam et, quoniam ab hac praeda
|
|
exclusi sint, distulerint spes suas in diem ultimum tutelae, ut rudem et
|
|
imperitam pupilli aetatem fraudibus suis circumscriberent. Se autem
|
2.1
|
tutelae rationes, ut debebat, reddidisse. Ceterum metuentem ne dimissus
|
|
a se pupillus fraudibus et insidiis inimicorum circumscriberetur, velut
|
|
alteram eius tutelam gesturum in domo retinuisse. Tunc vero consur-
|
|
rexisse illos qui tutelam ipsis non commissam moleste tulerant, et graviter
|
5
|
excanduisse: ne peracto quidem tutelae tempore a domo tutoris pupillum
|
|
dimitti, nullam occasionem ad despoliandum imperitum iuvenem dari.
|
|
Cogitasse igitur quemadmodum pupillum ac tutorem mutuo dolore
|
3.1
|
distraherent. Nam si rationes tantum infirmarent, videbant futurum ut
|
|
optima conscientia tutor non expectaret ultimam contentionem iudicii,
|
|
sed per communes amicos propinquosque pupilli satisfaceret. Invenisse
|
4.1
|
illos rationem qua mutuo dolore distraherent: summisisse qui dicerent
|
|
male tractatas a tutore rationes; non omnia nosse pupillum qui taceat: si
|
|
litigare velit, futurum ut sua recipiat. Per alios deinde internuntios
|
|
sollicitatum maritalem animum, qui pupillum falso crimine adulterii
|
5
|
inquinarent. Se utique maritum credulum nihil tanti putasse ut <non>
|
5.1
|
suspicioni suae satisfaceret. Diu hac fraude inimicorum pupillum
|
|
tutoremque deceptos. Sed posteaquam veriores amici intervenerint et se
|
|
interrogaverint quam actionis haberet fiduciam, pupillum item seduxe-
|
|
rint et querelae causas quaesierint, tum demum apparuisse mutuum er-
|
5
|
rorem, et se quaedam certius etiam ab uxore quaesisse. Detecta igitur
|
6.1
|
fraude inimicorum facile depositas, quae nullis fundamentis niterentur,
|
|
actiones et reditum in gratiam. Se tamen nondum inimicos effugisse, a
|
|
quibus reus factus sit.
|
|
Accusator autem non committet si in pupillum dixerit: id enim crimen
|
7.1
|
illi obiciet quod ille noluerit diluere. Dicet ergo propter amorem
|
|
adulterae illum in domo tutoris remansisse (nam ante quattuordecim
|
|
annos incredibile est crimen), remansisse ergo <propter> amorem, nec
|
|
illam indulgentiam in retinendo pupillo fuisse tutoris sed conscientiam,
|
5
|
cum sciret male redditis rationibus non esse offendendum pupillum.
|
|
Mulieri autem multa donata, quaecumque desideraverit concessa. His
|
8.1
|
sceleribus invicem cognitis, primo utrumque excanduisse, deinde tutorem
|
|
ex conscientia rationum omisisse potius matrimonii vindictam quam
|
|
mutuis caderet actionibus. Sic pares acceptasque factas rationes.
|
|