SERMO
|
|
Hic senex dicet filium fuisse luxuriosum et non sine maximo
|
356.1.1
|
patrimonii ac famae damno amasse meretricem. Cui malo voluisse
|
|
mederi patrem: saepe obiurgatum filium, saepe secreto, saepe etiam
|
|
palam castigatum. Cum iam nec sumptibus nec inverecundiae finis
|
|
imponi posset, habuisse cum cognatis consilium quidnam se facere
|
5
|
oporteret. Abdicaret? Sed tanto liberior fuisset luxuria. Castigaret? Sed
|
|
nihil castigando profecerat. Succurrisse cognatis et amicis rationem qua
|
2.1
|
putarent iuvenem posse emendari: si simularet pater amari a se mere-
|
|
tricem et daret pecuniam potissimum ipsi filio ad redimendam; quod si
|
|
fecisset, futurum ut meretrix redempta altera meretrice, deinde ab ipso
|
|
adulescente redempta, indignaretur et illum amare desineret. Nam initio
|
3.1
|
statim dicendum est culpa meretricis iuvenem haesisse, et ideo quaesitam
|
|
quae avocaret, et illa ratione datam iuveni pecuniam. At illum protinus
|
|
cucurrisse ad meretricem suam; patrem autem, quoniam nullo modo
|
|
sanare filium potuerit, ad ultimam ultionem confugere: abdicare filium
|
5
|
quia emendare non potest.
|
|