SERMO
|
|
Haec mulier dicet acceptum a patre maritum se ab initio amare
|
357.1.1
|
coepisse; adulescentem lenociniis adulterae illius usque eo captum esse
|
|
ut revocari a cupiditate non posset. Ut necesse erat, moleste se tulisse, et
|
|
eo magis quod maritum diligeret. Voluisse ergo experiri quid de adulteris
|
2.1
|
pater sentiret; indicasse ei adulescentis errorem. Respondisse illum esse
|
|
quaedam aetati concessa, nec reprehendi lusus in eiusmodi iuventa
|
|
debere. Tum vero cariorem sibi virum factum posteaquam lusibus eius
|
|
patrocinari etiam senex coeperit. Sed cum videret nequissimae mulieris
|
3.1
|
inlecebris maritum teneri, et iam vindictam adulterii atque occasionem
|
|
captare adulterae maritum, iterum ad patrem venisse, ut illius saltem
|
|
auctoritate emendari adulescens posset. In eadem voce illum perseverasse
|
|
iterum ac tertio. Miserrimum ergo iuvenem fraude et insidiis deceptum
|
4.1
|
eam fortunam sustinere quam illi semper uxor timuerit. Accessisse
|
|
novum amori suo sacramentum, et iudicio patris auctum iuvenis
|
|
adfectum.
|
|
Hoc colore optime defendetur mulier, alioqui lege inbecilla. Nam ex
|
5.1
|
contraria parte infinitum potens est illud, maritum esse damnatum.
|
|