SERMO
|
|
Hic adulescens iure infirmus est: nam quod lege agitur non solet vindi-
|
358.1.1
|
cari lege. Cur enim potius ab educatore quam a carnifice petatur talio?
|
|
Sed praeterquam lege etiam facto laborat, quod quamvis educatorem,
|
|
tamen patris loco pulsaverit. Dicat tamen educatorem fuisse hunc ab
|
2.1
|
initio crudelem, et hinc suspicatum iuvenem non esse illum verum
|
|
patrem. Saepe amicis questum, quibusdam etiam mandasse ut inquire-
|
|
rent qui aliquando infantes exposuissent. Hac re validius offensum
|
|
senem. Itaque dedisse operam ut se pulsandum praeberet; deceptum
|
5
|
†certum habeo† etiam tempore ipso iuvenem incidisse in eum quem
|
|
minime provocatum iniuria vellet. At illum confestim tamquam de
|
3.1
|
alieno non deliberasse sanguine et, quia redditurus esset expositum,
|
|
debilitasse. Certe eum lege patris usum qui sciret nec se patrem nec
|
|
hunc filium. Adulescentem autem, quia nondum prospectum illo
|
|
tempore patrem habuerit, certe quia probare non potuerit, tacuisse;
|
5
|
nunc petere talionem.
|
|