SERMO
|
|
Quaestiones sunt: an instrumenta itineris videri uniones possint; an,
|
359.1.1
|
etiamsi non possint videri, tamen, quoniam ad usum et ornamentum
|
|
matronae parati sint, in commissum venire potuerint; an in usum parati
|
|
sint; an, si in usum parati sint, non ostensi teneri possint, cum ostensi
|
|
nihil debuerint; an, quamvis scrutari matronam non liceat, et ipsa
|
2.1
|
permittente et publicano licuerit; <an> perinde sit scrutationem
|
|
permisisse ac rem ostendisse; an dimissa res peti possit; an haec dimissa
|
|
sit (dicit enim publicanus non rem sed controversiam dimissam).
|
|