SERMO
  Mulierem illam socrum nurus dicet hanc ruinam patrimonii post 360.1.1
mortem viri statim sensisse; non sumpsisse dotem ne et filium decoloraret
et dotem quoque perderet. Itaque etiam dotatam filio quaesisse uxorem,
quo facilius posset ruentis patrimonii rationem fulcire. Addat donasse
illam filio petitionem, hodie, quia decessit, retractare. Sed et praescribat. 5
DECLAMATIO
  Sero petis, et aliud patrimonium est. Tu, dum heres mariti tui erat, a 2.1
filio petere debuisti; ego ex bonis mariti mei repeto. Nam duae mortes
maritorum diversas successiones habent. Bona mariti mei morte eius
facta sunt; dum viveret, patris fuerunt. Dos est si a viro aut ab herede
eius repetatur: tu amisso viro cum dotem non petisti, fecisti creditum ex 5
dote.